List #1661
Paweł PŁOTOWSKI do Ioannes DANTISCUSFrauenburg (Frombork), 1537-07-08
odebrano [1537]-07-10 Rękopiśmienne podstawy źródłowe:
Pomocnicze podstawy źródłowe:
|
Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
Reverendissimo in Christo patri et domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo Culmensi etc., domino et benefactori modis omnibus colendissimo
Reverendissime in Christo pater et domine, domine mi clementissime. Fidissimorum obsequiorum praemissa diligenti commendatione.
Quod Vestra Reverendissima Paternitas grato animo accepit obsequium, quod praestiti nuntiando reverendissimum dominum Warmiensem ex hac vita decessisse et quod non sine ingenti dolore acceperit audiendo tam pium et Christianum pontificem mortuum esse. Cum autem inevitabili modo semel moriendum est, Vestra Reverendissima Paternitas ad Deum preces suas convertit, quod aeternam beatitatem dignaretur concedere tam pio et Christiano pontifici, quod bene et prudenter fecit Vestra Reverendissima Paternitas. Corpus reverendissimi domini sepelivimus Warmiae hora undecima die 5 Iulii, facto prandio vigiliae cantatae sunt et in crastino exsequiae factae. Quibus peractis intravimus capitulum et ibi nuntios venerabilis capituli confratres nostros audivimus missos pro funere et conspiciendis obsignandisque rebus et thesauro relicto post reverendissimum dominum. Omnia recte occlusa et scripta invenerunt et iterum occluserunt testamentum reverendissimi domini defuncti, omnia propria scriptum attulerunt et inventarium omnium rerum. Cum lectum est testamentum et inventarium rerum, multa pro munitione et honore ecclesiae Warmiensis anniversarioque et successori suo reliquit. Elegit venerabile capitulum administratorem bonorum episcopalium venerabilem dominum cantorem Tymerman et officialem in spiritualibus venerabilem dominum custodem. Iucundum mihi est audire, quod Reverendissima Paternitas Vestra gratenter succepit, quod non peperci equo nec servitori, quod ante omnes alios hoc novum a me acceperit. Quid feci, libenter feci et maiora paratus sum facere. Ita, quemadmodum ex me vult Vestra Reverendissima Paternitas, et fratres attraham, ut et eadem faciant. Cum his me et perpetua obsequia mea commendo in gratiam Vestrae Reverendissimae Paternitatis, quam diu et felicissime regnare [ex] corde desidero. Cras deputabimus nuntios ad sacram maiestatem regiam, ut consuetudinis est.
Datum Warmiae, raptissim[e] die 8 Iulii anno Domini 1537.
Eiusdem Vestrae Reverendissimae Paternitatis obsequentissimus servitor Paulus Plothowski praepositus et canonicus Warmiensis