Cum superiori die inter alias schedas obiter quaedam de proventibus nostris , quam diu legatione apud ⌊caesaream maiestatem⌋ fungebamur, exposita esse comperiebamus, ad quae numquam vel a vobis requisiti assensum nostrum praebuimus, mirari coepimus, qui factum sit, ut quae pro fabrica pontis et aliis exposita sunt, omittamus, quod tam magnam pecuniae nostrae summam sine scientia et voluntate nostra domino olim ⌊Francisco⌋, ⌊praedecessoris nostri⌋ in Christo defuncti cancellario et domino ⌊Thomae⌋, oeconomo ⌊Castri nostri Antiqui⌋, dare ausi fueritis, cuius rei rationem a vobis postulamus. Quod si forsan ⌊praedecessoris nostri⌋ ultimam dispositionem asserere volueritis, oportuisset utique illam a nobis visam et confirmatam fuisse, priusquam proventus e[t] pecuniae nostrae a vobis ad eum modum cuipiam fuissent distributae. Quod cum factum non sit compertumque habeamus, praesente hic magnifico domino ⌊palatino Pomeraniae⌋, qui ex relictis pecuniis iis, qui servit[ium] satisfecisse fertur, nullum a ⌊praedecessore nostro⌋ testamentum conditum legitime fuisse, quod si etiam esset, in successorem extendi neque aliqua in parte obligare me posset, a vobis paterne poscimus, ut pecunias nostras a vobis sine permissione nostra in usus il[lo]rum, quibus bene voluistis conversas, nobis restituatis, quandoquidem neque debita pro ⌊praedecessore⌋ nostro, neque cuiquam stantia illi et non nobis praestita solvere ac rependere astri[c]ti esse volumus vel debemus. Bene in Christo valete.