List #1240
Lodovico ALIFIO do Ioannes DANTISCUSVilnius, 1534-11-19
odebrano [1534]-12-19 Rękopiśmienne podstawy źródłowe:
Pomocnicze podstawy źródłowe:
Publikacje:
|
Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Iohanni Dantischo episcopo Chulmensi etc., domino fratri os paper damaged⌈[fratri os]fratri os paper damaged⌉servandissimo
Reverendissime in Christo Pater et Domine, mi domine plurimum osservande(!).
Solita servitiorum meorum commissione praemissa.
Accepi Dominationis Vestrae Reverendissimae litteras et perlegi ac doleo non posse opere complere, quod corde desidero, sub eo namque cardine res meae versantur apud s(erenissimam) maiestatem reginalem, ut magis intercessorem indigeam, quam quod pro alio me intercessurum polliceri possim.
Nescio, quibus sinistris avibus Italiam petierim, ut omnia mihi infausta successerint nec mea culpa. Inimicorum meorum invidia falsisque calumniis tanta est in me s(erenissimae) maiestatis reginalis mota indignatio, ut nullo pacto placari posse existimem. Feram patienti animo, quoad potero, tam graves fortunae vices. Consilium nobis resque tempusque dabunt.
Circa Dominationis Vestrae Reverendissimae negotium mentem meam domino Fabiano aperui. Is written over ...⌈... illegible⌈...... illegible⌉ss written over ...⌉ scribet abunde. Ego etsi raro in aulam me conferre soleam, accessi tamen s(erenissimam) maiestatem reginalem et illius mentem erga personam Dominationis Vestrae Reverendissimae explorare volui. Dicebat aliquid esse scriptum, quod illius animo non sederat, tamen non video tantam indignationem, ut debeat illius aspectum vitare. Credo, si dabitur Dominationi Vestrae Reverendissimae coram copia fandi, se posse facillime expurgare et in pristinae gratiae candorem sese insinuare nemine alio patrocinante. Si quid tamen meis viribus exiguis attentare interea potero, quoad ista nubila depellantur, sinceram fidem et diligentem operam polliceor.
Commendo me et servitia mea eidem Vestrae Dominationi Reverendissimae, quae felicissime valeat et me mutuum diligat.
Dat(ae) or Dat(um)⌈Dat(ae)Dat(ae) or Dat(um)⌉ Vilnae, die 19 Novembris 1534.
Eiusdem Vestrae Reverendissimae Dominationis ad mandata paratissimus Ludovicus Aliphius etc.