List #3369
Johann HANNAU Jr do Ioannes DANTISCUSFrauenburg (Frombork), 1548-05-23
odebrano Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1548-05-[2]4 Rękopiśmienne podstawy źródłowe:
|
Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo Varmiensi, domino atque avunculo suo observandissimo
Reverendissime in Christo Pater, domine ac avuncule observandissime. Servitiorum meorum humili debitaque commendatione in gratiam Celsitudinis Vestrae Reverendissimae praemissa
Dictu difficile, Amplissime Praesul, quanta fuerim voluptate perfusus litteris Celsitudinis Vestrae Reverendissimae per fratrem Valentinum redditis, partim quod Cathecismos Philippi Archinti acceperim, quibus amicos demerui, tum vero maxime, quod eundem fratrem thermas adire volentem recuperandae sanitatis gratia amplo viatico Celsitudo Vestra Reverendissima providere dignata sit. Hic, cum nihil novi eadem fecerit, utpote quae erga propinquos et consanguineos (exteros tacebo) miro affectu humanitateque incredibi<li> ducitur nulli non opem suppetiasque ferens, meminisse subinde iuvat, quanta ex Celsitudinis Vestrae Reverendissimae innata clementia et liberalitate indignus acceperim beneficia, ut etiam si capitis huius auctionem fecero, vel sorti solvendae par superinscribed⌈parpar superinscribed⌉ esse possim. Sic eodem proximo in Valentinum collato officio aequ{a}e me Celsitudo Vestra Reverendissima obnoxium reddidit. Verum, quae recompensatio a nobis fieri possit, non reperio, cum ut Deum Optimum Maximum indignis nostris precibus flagitemus, quo stamina vitae Celsitudinis Vestrae Reverendissimae faciat quam maxime longaeva et tandem in beatiori vita pietatis obsequia multo cum foenore persolvat. Venerabilis dominus Eusthatius per hos dies celebres totus erat in suo epicedio me urgente et hac hebdomada potiorem partem absolvisset, ni hodie cogeretur in negotiis capitularibus BCz, 1599, p. 1092 Melsac proficisci, biduum aut triduum ibi commoraturus. Inde reversus, quod reliquum fuerit, quanto poterit temporius perficiet, tandem una Celsitudinem Vestram Reverendissimam invisemus. Eandem quam hidden by binding⌈[m]m hidden by binding⌉ diutissime Christus Ihesus florentem tueatur incolumem.
Varmiae 23, 23 Maii, anno Salutis 1548.
Cel(situdinis) or Cel(situdini)⌈Cel(situdinis)Cel(situdinis) or Cel(situdini)⌉ Vestrae Reverendissimae obsequens nepos Ioannes Hannovius, Canonicus Varmiensis