Secundum posteriores ⌊regiae maiestatis⌋ litteras ⌊Romam⌋ missas et ⌊⌋ hinc 27 Iunii ad Reverendissimam Amplitudinem Tuam datas,
summa diligentia curatum est a nobis et obtentum, ut reverendissimus ⌊dominus Archintus⌋, vicarius ⌊sanctissimi domini nostri⌋, cognitor datus sit in controversia criminali contra proscriptum. Gaudeo nunc vehementer ob id, quod nihil dubitem, quin illius studio et aequitate intra pauculos menses tragoedia ista iam tandem terminabitur. Qua in re nobis neque sumptibus neque laboribus parcendum videtur, et quicquid actum fuerit, confestim scribam. Modo conquiruntur undique a nobis acta et scripturae, quae sparsim apud cardinales et alios iudices detentae sunt et ad vicarium deferuntur. Promoveat Deus feliciter omnia ad gloriam sui nominis sempiternam.
⌊Rzeczicza⌋ poenitentiarius garrulitatis suae et improbitatis finem invenit. Ad vicesimum primum enim huius mensis Iulii vita functus est. Moriens autem luculenter demonstravit, quam ob causam ad extremum usque proscripto adhaeserit, utpote cuius impietatem pariter secutus ceu infernum ipsum aversatus est et confessionem et Dominici corporis communionem multisque diabolicis maledictis et imprecationibus repulit, quotquot eum ad utrumque piis monitis sunt adhortati. Praeterea, cum iam animam agentem oleo sacro inunguerent, nec loqui posset, idque prohibere iactatione corporis tamen, quantum poterat, reluctabatur. Testamentum nullum condidit nec ulli quicquam legavit. Executores, Poloni quidam duo, se interposuerunt, quibus cum familiarius vivere solebant, qui quod placuit, sustulerunt. Cetera fiscus habuit. Cum ad funus vocati omnes,
qui ⌊Romae⌋ sunt, Poloni convenissent, nec ego abessem, haud lacrimis vel maerore, sed tanto risu et gaudio mortem ipsius prosecuti sunt, ut laetissimis quibusdam nuptiis interesse viderentur, et circumstantes Itali rei causam ignorantes vehementer admirati sint. Sacerdotia et multa et opima reliquit, quorum nomine ⌊pontifici⌋ supplicatum est, antequam penitus animam efflasset, verum concessa sunt adhuc nemini, sed consensu pontificis reverendissimus dominus ⌊cardinalis protector⌋ ea pro suo arbitrio distribuenda accepit. Promissum est et mihi unum, idque ut obtineam, omni, qua possum, gratia et diligentia contendo. Hactenus de ⌊poenitentiario⌋, quem malo Dei iudicio et misericordiae relinquere, quam gravius aliquid in defunctum dicere.
Contra ⌊Iodocum Hoetfilter⌋ ne sententiam retulerim ultimis et sexta huius praeteritis iuridicis diebus obstiterunt illius procuratores improbissimis calumniis. Quoniam tamen ego in possessione istius ⌊Georgii⌋ canonicatus existo, et propter indemnatum adhuc proscriptum aliquandiu mihi ⌊Romae⌋ manendum est facile interea et hanc litem transigam. Diplomata domini ⌊Andreae Kostka⌋ ad Rupoldinum canonicatum pridem iam expedita misi. Quod cum et ad dominum ⌊Andream⌋ ⌊Bononiam⌋ scripsissem, valde gratum id habuit et summas mihi per litteras vicissim gratias egit.
De brachii executione aliisque rebus multis Reverendissimae Amplitudinis Tuae ⌊⌋ cupidissime exspecto, post eas enim, quas secunda Martii ad me dedit, nullas accepi. Rescriptum ant[ea] promissum prope iam in desperatis habeo. Nam hucusque etiam cunctatur is, qui id et perlegere et subscribere debet. Non cesso tamen hominem sollicitare.
Possessio Lu[bi]censis canonicatus incertum adhuc, an ⌊domino Upsalensi⌋ data, non
dum enim illinc habuit responsum, sed exspectat illud quotidie. Si executo brachio capta est nomine meo, adversarii ⌊Suchtenii⌋ canonicatus possessio eumque postea fratrem meum Reverendissima Amplitudo Tua obtinere voluerit, oportet in hoc et ipse dominus ⌊Paulus Snopec⌋ consentiat, cui scit Reverendissima Amplitudo Tua reservatum esse regressum tam in cessionis quam mortis meae eventum, utque consentiat praesente et stipulante notario, quod eum non gravate facturum confido Reverendissimae Amplitudinis Tuae causa. Sin minus, in ⌊Georgii⌋ canonicatu me ⌊fratri⌋ cedere necesse erit. De qua re in praesentiarum obiter Reverendissimam Amplitudinem Tuam admonendam existimavi.
Plura scribam, ubi eiusdem Reverendissimae Amplitudinis Tuae litteras accepero. Nunc mihi aliud in mentem non venit. In novis hoc tantum habemus ⌊Hispaniarum regi⌋ ⌊caesaris⌋ filio ex ⌊coniuge⌋ natum esse ⌊filiolum⌋. Superveniens autem tristissimum de ⌊iunioris reginae nostrae⌋ obitu nuntium prohibuit quominus hic publice laetatum sit et parata iam spectacula edita. Quae mors tam inopinata et luctuosa certe toti ⌊Poloniae⌋, si quid suspicionis habet, qua vix videtur carere, timendum, ne quos novos excitet tumultus etc. De concilii statu saepe ad Reverendissimam Amplitudinem Tuam scribit (puto) ⌊dominus Upsalensis⌋. Nam hoc se facere mihi significavit. Hic nihil aliud est novi.
Christus perpetuo incolumem ac florentem cum sibi carissimis omnibus servet Reverendissimam Amplitudinem Tuam. Cui me iterum atque iterum humillime commendo.