List #614
Cornelis DE SCHEPPER do Ioannes DANTISCUSBruges, 1531-04-15
odebrano Ghent (Gandavum), [1531]-04-15 Rękopiśmienne podstawy źródłowe:
Pomocnicze podstawy źródłowe:
Publikacje:
|
Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
Reverendissimo in Chris paper damaged⌈[Chris]Chris paper damaged⌉to Patri et Domino, domino Ioanni episcopo Cul paper damaged⌈[Cul]Cul paper damaged⌉mensi, serenissimorum Poloniae regis et regi paper damaged⌈[regi]regi paper damaged⌉nae oratori etc., domino tamquam orig. tanquam⌈tamquamtamquam orig. tanquam⌉ patri honorandissimo[1]
Salutem.
Doleo vehementer, quod nescierim te Gandauum venturum fuisse ante hos dies sacros, exspectassem orig. expectassem⌈exspectassemexspectassem orig. expectassem⌉ enim neque tantum accelerassem reditum, sed spem, quam semper habueram, ademerat mihi illustrissimus marchio transacturum te dicens Pascha Antwerpiae, quod mihi vero orig. vaero⌈verovero orig. vaero⌉ propius videbatur. Ex quo autem caesar non ita brevi venturus est Gandauum, quid oberit, si cras huc ad nos venias, itinere non adeo longo et quod sex horis etiam pedes quis absolvat? Idque ut facias, oramus vehementer.
Visurus es, ut alia omittam, globum magnum et quo nullum maiorem vidisti umquam orig. unquam⌈umquamumquam orig. unquam⌉ neque tam bene depictum. Ego rursus te comitabor Gandauum, cumprimum caesar advenerit. Interea non deerunt alia spectatu digna, quibus tempus fallemus. Proinde, si quid possunt preces meae uxorisque et amicorum aliquot, qui hic sunt, oro te vehementer, ut huc venias. Satis futurus es Gandaui, cum redierit caesar, interim te aliis imperti. Quod si etiam in animo habes hinc in Zelandiam traicere orig. traiicere⌈traiceretraicere orig. traiicere⌉, brevissimus erit traiectus iste et ego te non patiar solum traicere orig. traiicere⌈traiceretraicere orig. traiicere⌉, tantum veni de reliquo acturus pro arbitrio.
Litteris Ciceronianis conabor respondere, si quando sese mihi facilem(!) praebiturus est Cicero.
Commendat sese tibi uxor et soror orantque, ne tardes diutius.
Brugis, die XV-o Aprilis anno XV-c XXXI.
Eiusdem Dominationis Vestrae Reverendissimae humilis inservitor Cornelius
[1 ] Missing parts of the address supplied by the editor were written on a lost piece of paper through which the seal was impressed