List #2961
Maciej KALECKI of Mąkolin do Ioannes DANTISCUSVilnius, 1546-05-02
odebrano Marienburg (Malbork), 1546-05-14 Rękopiśmienne podstawy źródłowe:
|
Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
Reverendissimo in Christo Patri, domino Ioanni Dei gratia episcopo Varmiensi etc., domino colendissimo
Reverendissime et Excellentissime Antistes, domine colendissime.
Salutem et felicitatem ac sui humillimam commendationem.
Reddidit mihi non ita pridem litteras Reverendissimae Dominationis Vestrae dominus Gregorius musicus. Quibus quod tantisper non responderim, det veniam, maiorem in modum rogo, nulla enim alia causa factum est, quam tabellarii inopia.
Paravi aditum ad sacram maiestatem regiam domino Gregorio, qui sacram illius maiestatem Vestrae Reverendissimae Dominationis nomine salutavit et litteras reddidit. Ex quibus sacra maiestas sua non vulgarem solet capere voluptatem, omnia enim consilia Vestrae Reverendissimae Dominationis illius voluntati correspondent, utpote qui omnia publica et privata negotia recto tramite transigi vellet etc.
Habeo Vestrae Reverendissimae Dominationi plurimas gratias, quod me humanissimis doctissimisque litteris invisere dignata sit. Fuere mihi etiam gratissima numismata, quae memoriam illius mihi refricabunt atque utinam eam humanitatem et gratiam illi mereri possim, fidem certe ac officium boni servitoris, apud hunc omni genere virtutum ornatum principem in me requiri non patior.
Praeter optimam valetudinem principis nihil est reliquum, quod scribam. Heri venit huc illustrissimus dominus dux Prussiae, cui princeps ante ipsam urbem exivit obviam. Dux vero, reducto principe ad arcem, reversus est ad hospitium suum, quod apud Augustinum Morstinum habet. Quaeretur forte graviter se offensum fore proscriptione monetae suae e Regno inclito Poloniae, deinde laborabit, ut negotium finium regundorum cum hoc Magno Ducatu Lithuaniae anno superiore infectum ad optatum finem deducere posset. Reliqua scit melius Paternitas Vestra.
Commendo me in gratiam Vestrae Reverendissimae Dominationis. Qua me prosequi dignetur, maiorem in modum rogo valeatque felicissime.
Datae Vilnae, die 2 mensis Maii anno Domini M-o D-o XLVI-o.
Deditissimus servitor Matthias a Mącolin canonicus subscripsit