List #279
Bona Sforza do Ioannes DANTISCUSCracow (Kraków), 1526-02-09
Rękopiśmienne podstawy źródłowe:
Pomocnicze podstawy źródłowe:
Publikacje:
|
Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
... et egregio viro ... utriusque iuris doctori ... oratori regio et nostro ... nobis dilecto
Curia caesarea
Magnifice et egregie sincere nobis dilecte.
Heri scripsimus Tuae Strenuitati litteras, hodie tamen replicare voluimus hoc maxime recensentes, quod hactenus nec litteras nec aliquas expeditiones per illum Pantaleonem tanto tempore missas, de quibus in his ultimis suis commemorat, litteras videre potuimus, nec vidimus et quid causae sit ignoramus, minus etiam scimus, quas expeditiones in negotiis nostris illi reportarunt a caesare, Tua Strenuitate procurante, et nec ipse Ludovicus habuit, quod mirari non sufficimus et aliud credere non possumus, quam quod illi nuntio aliquis casus accidit, propter quem aut impeditus fuit aut periit in mari vel in terra, nosque magno tenemur taedio, quod nesciamus, in quo puncto pendeant negotia nostra, maxime quoad castellanum, quem immutare cuperemus ex causis in ultimis litteris Tuae Strenuitati descriptis, sed expectamus prius informationem a Ludovico nostro, tum et de legatariis, cum quibus nonnulla tractare commiseramus, si contenti esse voluerint.
Et propterea hoc inquirat ibi diligenter Strenuitas Tua, ut intelligat, qua via, an marina vel terrestri ille nuntius currebat et si intelligere poterit, quorsum diversus sit et ubi periit, ac in omnem eventum omnia replicare debebit, quae et scripserat et miserat nobis vel Ludovico nostro per eundem, tum in negotiis nostris Barensibus tum in aliis rebus, et si aliquid ibi emerserit aut innovatum fuerit in causis nostris post recessum Pantaleonis, omnia illa replicabit et innovabit, et de post quae acta aut tentata fuerint, continuabit. Hoc etiam sacrae regiae maiestati, nobis quoque molestum est, quod nesciamus, quid velint isti nuntii caesarei, qui proficiscuntur ad ducem Moscorum cum nuntio illorum, qui his diebus hinc iam versus Moscoviam diversi sunt, et hoc Tua Strenuitas fortasse in illis litteris per Pantaleonem , ut solet, descripserat, quas nos hactenus non vidimus et hoc nos scire multum iuvaret.
Illud quoque nescimus nec nobis scripsit Strenuitas Tua, quo pacto reverendissimus dominus cardinalis Salviati, legatus apostolicus apud caesarem, cui adeo commendatum fuit per pontificem et cardinales negotium nostrum, se in nostris habuerit negotiis, et si ex corde illud egerit et Tuam Strenuitatem relevaverit, ut sciamus, quales illi gratias referre debeamus et quantum illi confidere ac de eo nobis in reliquis et adhuc in istis negotiis nostris persuadere ac polliceri possemus, bene enim eum intellexit Strenuitas Tua, si nobis ille ibi profuit, vel si medium tenuit aut si non nocuit.
Scripsimus etiam heri Tuae Strenuitati, quod iam hic soluti sunt illi ducenti ducati dominis Fuggaris et quietantia ab eis repetita, verum tamen molestum est nobis, quod Tua Strenuitas in his pecuniis capiendis duplicata procedit via, aut enim Illa utatur Neapolitana, per quam, ut nobis Ludovicus noster scripserat, iam ceperat ducentos et decem ducatos, et tunc ante decem dies miserat Tuae Strenuitati idem Ludovicus trecentos, ita nobis nunc scripsit. Eligat itaque Tua Strenuitas sibi unam viam, quam maluerit et quae sibi magis commodior ac pro voto fuerit, vel illam Neapolitanam vel hanc per dominos Fuggaros, et una via procedat in recuperando salario suo. Nos mallemus, quod procederet via Neapolitana, si eidem aeque commoda et pro voto fuerit, ac tum damus in arbitrium suum, dummodo una et eadem via semper procedat.
Non ignorat Tua Strenuitas nos hic diligenter curare, ut sit canonicus quam primum in ecclesia Cracoviensi ac etiam in Varmiensi, habentes rationem suae virtutis ac fidelium servitiorum.
In Cracoviensi enim primam habet nominationem nostram Strenuitas Tua in mensibus apostolicis alternativis, et favet hoc Tuae Strenuitati reverendissimus dominus episcopus Cracoviensis. In Warmiensi vero ecclesia promisit nobis reverendissimus dominus episcopus Warmiensis verbo et scriptis cum suo capitulo in suis mensibus de primo vacaturo, quidquid erit, Tuam Strenuitatem providere. Nuper tamen vacat unus ibi canonicatus, sed in mensibus apostolicis, ad quem licet Tua Strenuitas recepta fuerit et possessio eidem assignata, quia tamen absque canonico titulo nil iuris tribuit ipsa possessio, et propterea hic bene consulte voluimus, ut intraret virtute nostrae primae nominationis Plotowski et futurum ibidem canonicatum prebendatum vel etiam Tua Strenuitas futurum ibidem canonicatum prehendatur vel etiam ipsam dignitatem exspectaret, qui si vacabit in mense ordinario, habemus firmam promissionem eius, si autem in mensibus apostolicis, curabimus, quantum poterimus, quod nominatus noster secundus Carolus Antonius faveret ius suum Tuae Strenuitati, modo mittat huc mandata sufficientia ad acceptandum et provideri petendum vigore nominationum nostrarum etc. in personam venerabilis Stanislai Borgk vel cui alteri placuerit, nam asserti procuratores sui vix aliquid perficere poterint.
Datae
Ad mandatum sacrae