List #2345
Stanisław HOZJUSZ (HOSIUS) do Ioannes DANTISCUSVilnius, 1540-09-13
odebrano Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1540-09-20 Rękopiśmienne podstawy źródłowe:
Publikacje:
|
Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo Varmiensi, domino colendissimo
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine colendissime.
Officiosissimam servitutis meae commendationem.
Scripsi hodie Reverendissimae Dominationi Vestrae, sed hic nuntius ad illam celerius perveniet. Data sunt ad Gedanenses mandata severiora, ut arcam dent domino thesaurario. Facturos spero. Dominus archiepiscopus Gnesnensis vitam cum morte commutavit. Functa erit amici officio Reverendissima Dominatio Vestra, si litteris suis reverendissimum written over s⌈smm written over s⌉ dominum Chelmensem s(erenissimae) or s(acrae)⌈s(erenissimae)s(erenissimae) or s(acrae)⌉ maiestati regiae diligenter commendaverit atque ab ea petierit, ut in hac vacatione dignitatum ratione eius habeat. Quod quidem futurem omnino spero. Sed habebit non leve pondus Reverendissimae Dominationis Vestrae commendatio. Cui scripsi de rebus aliis pluribus.
Nunc me gratiae illius commendo ac diuturnam incolumitatem felicitatemque adeo illi precor.
Vilna, Idibus Septembris 1540.
Eiusdem Reverendissimae Dominationis Vestrae servitor deditissimus Stanislaus Hosius cantor et canonicus Varmiensis