List #405
Cornelis DE SCHEPPER do Ioannes DANTISCUSBruges, 1528-05-06
odebrano Madrid, [1528]-08-29 Rękopiśmienne podstawy źródłowe:
Pomocnicze podstawy źródłowe:
Publikacje:
|
Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
Magnifico et spectabili domino Ioanni Dantisco, regiae et reginalis maiestatis Poloniae oratori, domino et fratri honorando
In curia caesareae maiestatis
Salutem.
Iam destinata est profectio mea in Poloniam. Alia enim negotia non obibuntur, propterea quod ab Anglis nihil metuimus. Mutata est in totum illorum sententia et qui prius bellum voluere, iam pacem desiderare coguntur. Soli sunt rex cardinalisque, populus mirum, quam caesari favens. Si semel eo arma converteremus, protinus videre esset omnia nostra. Magno bono suo abstinet uterque. Ibo ergo propediem, hoc est intra decem dies. Nam hactenus protracta res est consultationibus, cum determinandum esset, quid de Anglis dicendum esset. Campiductor noster magnus ille et insignis adhuc apud Brabantos versatur, nisi forsitan intra quattuor ab hinc dies abierit. Nam cum haec scribo, Brugis versor in eo negotio impeditus, quod mihi nosti cordi esse et procedit belle, immo ad extrema fere perventum est. Cum ex Polonia rediero, tum finis erit huic catastrophae. Redibo tamen ad vos, nam id non impediet. Maior est enim utrobique virtutis honestique, quam aliarum rerum ratio. Sed haec hactenus.
In Germania mire tumultuatur. Nam cum statuisset Ioachimus marchio Brandeburgi coniugem suam, sororem Christierni regis, aut igni tradere aut intra quattuor parietes inclusam fame enecare ob susceptum, ut ille ait, Lutheranum dogma, neque iam clam essent minae, illa sese nocte intempesta subduxit fugitque in Saxoniam ad avunculum. Hinc bellum Troianum: repetitur coniunx, negatur. Genus belli par, causa impar. Nam illa aut sponte aut rapto Paridis sane forma capta fugit, haec metu mortis et instantis periculi coacta est sibi consulere. Hinc ergo maritus cum fratre Moguntino, illinc Saxo avunculus cum lantgravio Hassiae. Iam collecta sunt hinc inde aliquot milia equitum. Nescio, quis finis futurus est. Scribam ad te copiose cum in Germaniam pervenero. Nam hic ad manum non sunt characteres nostri, mansere enim Machliniae, quo ego iam iam festino.
Commenda me amicis omnibus et seni subinde per occasionem veterem consuetudinem obtru{n}des . Nam ego ad illum scripsi ex te intellecturum esse alia quaedam de rebus meis, quae tu pro tempore et oportunitate facile poteris recensere. Si quid interim vacat, quod in rem meam sit, poteris amici munere fungi. Si quid etiam sit, quod ad tuos scribas, fac, me illis commendes. Illustrissimo domino marchioni(!) meo plurimum nomine saluta adiunctis triginta milibus bezolas manus. Quarum decem milia altera Ioannes Anthonius Marlianus sibi habeat, totidem tua et frater tuus Bernardus. Nuntius Mariae duplum harum sibi retineat. Itaque omnibus has ex aequo impartire. Et vale frater amantissime.
Ex Brugis Flandriae, VI-o die mensis Maii anno Domini MDXXVIII.
Tuus ex animo frater, quem nosti