Paucis ante diebus miseram meum primum nuntium ad ⌊caesaream et catholicam maiestatem⌋, cui etiam ad Vestram Reverendissimam Dominationem dederam ⌊⌋, quibus abunde declaravi tam illius maiestati, quam etiam Vestrae Reverendissimae Dominationi, in qua statera pendeant negotia. Quibus profecto nisi per ipsam solam ⌊caesaream celsitudinem⌋ consulatur, non video modum, ut quispiam alter medicorum hoc letale vulnus curare posset. Nam bis fui cum serenissimo ⌊Romanorum rege⌋, apud quem multa egi, omnia tamen frustra, nam tanta eius est industriae ac indolis vis, tanta animi magnitudo, ut propter hanc binam praeclaram dotem iuvenis princeps nesciat, ad quem finem sibi esset declinandum. Consulit enim partim honori suo, partim autem liberorum amore detinetur, quos exspectat pro iuventa sua futuros plures, ob idque advigilat, ut illis quanto maiores titulos et regna relinquat, et ob eam rem trahit negotium Hungaricum ad longiores moras. Quod an futurum sit suae maiestati utile, videbunt alii, mihi nihil perniciosius semper visum fuit, quam nectere moras, nam multi sunt, qui utroque oculo exitum rerum Hungaricalium prospiciunt, ut iuxta eventus sciant se accomodare tempori.
Quicquid tamen fuit, quod ad rem pertinebat, de omnibus intrepide ⌊regem Ferdinandum⌋ admonebam et praeponebam tam Germanicas simultates illius celsitudini, quam etiam inoblitam ⌊regis Franciae⌋ sortem eiusque liberorum tractationem etc., nec reliqui aliquid intactum etc. ⌊Cuius maiestati⌋, dum me ad ⌊caesaream maiestatem⌋ non sineret proficisci, protestabar futurum id deinceps magno ad concordiam impedimento. Et ita accidit, nam serenissimus dominus ⌊meus rex⌋, posteaquam non fuerim ad ⌊caesaream celsitudinem⌋ admissus, motus ista iniuria noluit suos oratores, ut statuerat, mittere ad caesaream maiestatem. Accessit etiam, quia ⌊caesar⌋ nullas suae fidei et salvi conductus litteras oratoribus nostris misit, et ita omnia stant in ancipiti.
⌊Turcarum imperator⌋, dum propensionem suam videt esse parum gratam principibus Christianis (nam inductus erat per ⌊principem meum⌋ ad ineundam cum Christianis principibus pacem) omnia in contrarium aget et molietur, et ista iam iam aestate maritima expeditione temptabit ⌊Italiam⌋, et solus omnia per terram turbabit. Quod si mihi patuisset ad ⌊caesarem⌋ iter, retinere eum domi potuissemus et tractassemus vel ⌊Veneciis⌋
BCz, 1596, p. 396
vel apud serenissimum ⌊Poloniae regem⌋ per communes oratores universalem et necessariam pacem, qui hidden by binding⌈[qui]qui hidden by binding⌉bus omnibus rebus, habita cum caesarea maiestate intelligentia, servire et consulere scivissem et potuissem hidden by binding⌈[sem]sem hidden by binding⌉.
Nam sub his indutiis eo omnem meam industriam locavi, ut me auctore et instrumento ⌊princeps hidden by binding⌈[eps]eps hidden by binding⌉ meus on the margin⌈meusmeus on the margin⌉⌋ reipublicae Christianae hoc beneficium reliquisset, sed cogitationes nostrae et studia Dei voluntate et non nostro hidden by binding⌈[ostro]ostro hidden by binding⌉ conceptu transiguntur.
Hic itaque, optime praesul, cogitabis et diligenter perpendes, quam prope iam fueri hidden by binding⌈[eri]eri hidden by binding⌉mus in portum reducti, nec dicere poteris defuisse in nobis aliquid, admonebis autem ⌊caesare hidden by binding⌈[sare]sare hidden by binding⌉am maiestatem⌋, ut suos oratores ⌊Poloniam⌋ mittere dignaretur, quod suae maiestati neque est factu indecorum hidden by binding⌈[corum]corum hidden by binding⌉ neque etiam durum, ut saltem ⌊Turcarum imperator⌋ videret, non penitus suam propensionem sperni etc.
Ego autem, quamquam numquam minus sperabam, quam sperem nunc, tamen omnia conabor et revolabo brevi hidden by binding⌈[brevi]brevi hidden by binding⌉ iterum ⌊Poloniam⌋, nam nunc sum brevi apud ⌊Daciae regem⌋ futurus, qui videtur indigere oper hidden by binding⌈[er]er hidden by binding⌉a mea et scripsit, ut ad eum venissem. Non me autem suis negotiis ita irretiam, ut non sim revola hidden by binding⌈[ola]ola hidden by binding⌉turus ad ⌊principem meum⌋, vel tractatum concordiam, vel denuo pugnatum. Conabor etiam apud hidden by binding⌈[pud]pud hidden by binding⌉ ⌊Daciae regem⌋, ut Olandinae naves ⌊Dantiscum⌋ transmitterentur, nam omnino cum reliquis mari hidden by binding⌈[ari]ari hidden by binding⌉nis ⌊Hensae⌋ civitatibus constituit prohibere Olandinis navigationem illam, inde autem Dantiscum vela hidden by binding⌈[ela]ela hidden by binding⌉ dabo. Rogo, velit Vestra Reverendissima Dominatio mittere illuc ad ⌊Cimerman⌋ litteras suas et scribat, quicquid hidden by binding⌈[quid]quid hidden by binding⌉ habuerit novi, ut post pertaesam navigationem illam litterae illius essent mihi oblectamento. ⌊Cristiernus hidden by binding⌈[nus]nus hidden by binding⌉⌋ cum suo exercitu fit saepius discors, timeo, ne ab illo deficiant. ⌊Rex Fridericus⌋ contulit se inde versus ⌊Coppenhagen⌋ cum 4000 peditum. Et cum his me Vestrae Reverendissimae Dominationis amori hidden by binding⌈[ri]ri hidden by binding⌉ et veteri familiaritati commendo.