List #2287
Sigismund II Augustus Jagiellon do Ioannes DANTISCUSCracow, 1540-03-10
odebrano Guttstadt (Dobre Miasto), 1540-03-23 Rękopiśmienne podstawy źródłowe:
|
Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
Reverendo in Christo Patri, Domino Ioanni episcopo Varmiensi sincere nobis dilecto
Sigismundus Augustus Dei gratia rex Poloniae, magnus dux Lithuaniae, Russiae, Prussiae, Masoviae etc. dominus et heres
Reverende in Christo Pater sincere nobis dilecte.
Adduxit nobis is nobilis Nicolaus Plotowski equum cum phaleris, quem tam grato, quam quod gratissimo accepimus animo habemusque hoc nomine Paternitati Vestrae gratias et per omnem occasionem gratia nostra referre curabimus.
In reliquis eidem Plotowski, quae nobis retulit, fidem indubiam adhibuimus ac diffusius iilli commisimus, ut Paternitati Vestrae referat, sicut ex eo plenius cognoscet.
Datae Cracoviae, die X-o mensis Martii Anno Domini M-o D XXXX-o
Ad mandatum serenissimae maiestatis regiae proprium