List #1819
Ioannes DANTISCUS do Tiedemann GIESEAllenstein (Olsztyn), 1537-12-16
Rękopiśmienne podstawy źródłowe:
Pomocnicze podstawy źródłowe:
Publikacje:
|
Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
Reverendissimo Domino Tidemanno Gise, electo Culmensi, fratri et amico carissimo et honorando
Reverendissime Domine, frater et amice carissime et observande. Salutem fraternique amoris commendationem.
Non potui committere heri huc veniens, quin iis Laconicis Dominationem Vestram Reverendissimam inviserem, cui in praesenti nihil aliud significandum duxi, quam quod hic a venerabili capitulo per coamicum et fratrem nostrum communem venerabilem dominum Achacium a Trenka humanissime et plus quam laute tractatus sum, ob idque venerabili capitulo magnas gratias habeo, et quoad eius fieri poterit, aliquando relaturus.
Ceterum cras hinc ad Smolayn me recipiam, perendie Deo bene prosperante ingressurus Heilsbergum, ubi ut me Dominatio Vestra Reverendissima conveniat, cum, ut accepi, ad visitandum huc ventura sit, summopere rogo. Sunt certae causae, quae, ut conveniamus, non ab re postulant. Interea Dominationem Vestram Reverendissimam diutissime felicissime valere cupio.
Ex Allenstein, XVI Decembris MDXXXVII.
Dominationis Vestrae Reverendissimae integerrimus frater Ioannes episcopus Culmensis, postulatus Varmiensis manu mea scripsi.