Quod hucusque amicissimis Dominationis Vestrae ⌊⌋ ⌊Pragae⌋ II Maii datis non responderim, quam praetexere debeam excusationem, non
invenio, numquam enim ita deberem esse occupatus aut negotiis impeditus pro illa nostra amicitia, in qua a tot annis integerrime coniunctissimeque una viximus, quin, omissis omnibus, Dominationi Vestrae Reverendissimae officiosum me praeberem. Fateor igitur plane negligentiam meam, non tamen venia indignam, quam singularis Dominationis Vestrae Reverendissimae in me benevolentia mihi impetrabit. Quae Dominatio Vestra Reverendissima
scripsit de ⌊Hispana Isipe⌋, accepi etiam ab ⌊eo⌋ crebris pulsatus litteris, qui filiam eius ambit. Ego vero conniventer negotium transeo , qui sciam, quomodo omnia habeant, et quid fieri velim ⌊⌋, a quo hactenus non obtinui responsum. Ille porro procus inanis, gloriosulus eruditionis ostentator, ut ex ⌊Alberti Ku[on]⌋ litteris intellexi, multa petit, totus Gallica scabie, a qua vix umquam fuit vel erit immunis, obsitus et possessus. Pro iure sanguinis nihil, ut certo opinor, debeo.
cf. Gel. 13.18.1-2 Quid apud M. Catonem significent uerba haec “inter os atque offam”. Oratio est M.Catonis Censorii de aedilibus uitio creatis. Ex ea oratione verba haec sunt: “Nunc ita aiunt in segetibus, in herbis bona frumenta esse. Nolite ibi nimiam spem habere. Saepe audivi inter os atque offam multa intervenire posse; verumvero inter offam atque herbam ibi uero longum intervallum est.”; Adagia 1526 No. 402 Inter os et offam ⌊Si inter os et offam, quid non iis rebus solet incidere?cf. Gel. 13.18.1-2 Quid apud M. Catonem significent uerba haec “inter os atque offam”. Oratio est M.Catonis Censorii de aedilibus uitio creatis. Ex ea oratione verba haec sunt: “Nunc ita aiunt in segetibus, in herbis bona frumenta esse. Nolite ibi nimiam spem habere. Saepe audivi inter os atque offam multa intervenire posse; verumvero inter offam atque herbam ibi uero longum intervallum est.”; Adagia 1526 No. 402 Inter os et offam ⌋
Quod Dominatio Vestra Reverendissima clarius, quam scribi licet ac convenit, pro illorum temporum et hominum condicione apud se reputabit.
Pro novis, quae Dominatio Vestra Reverendissima scripsit, magnam habeo gratiam. Interea immutata sunt plurima , sed non in meliorem statum, cum ⌊is, qui se scribit Christianissimum⌋[2], Christianismo factus sit ⌊Turcis⌋ iunctus infensissimus. Cuius truculentae impietati
cf. Vulg. Ps (G) 7.12.1 Deus iudex iustus ⌊dominus Deus resistet et se vindicem iustumque suo tempore iudicem facietcf. Vulg. Ps (G) 7.12.1 Deus iudex iustus ⌋ etc.
Quid hinc scribam earum rerum, quae hic aguntur, non habeo aliud, quam quod ⌊vicinus meus
illustrissimus
marchio Brandenburgensis Albertus dux in parte
Prussiae⌋ iis proximis diebus ex ⌊Haffnia⌋ ⌊Daniae⌋, peracta coronatione ⌊ducis ⌊Holsaciae⌋⌋, maritimo itinere rediit, equitatum suum, quo usque in ⌊Stralsund⌋ profectus fuit terra, relinquens ob pestem, quae passim in illis oris grassari cepit. Feruntur multa de conviviis, symposiis, choreis et nescio quibus ludis aliis, praeterea de bona pacis spe ⌊coronatique regis⌋ in eo Regno firmitate. Quae quam diu inibi durare soleat, multi ante reges fecerunt periculum, et iste, ni fallor , cf. Suet. Ves. 16.3 Quidam natura cupidissimum tradunt, idque exprobratum ei a sene bubulco, qui negatam sibi gratuitam libertatem, quam imperium ademptum suppliciter orabat, proclamaverit vulpem pilum mutare, non mores.; Adagia 1526 No. 2219 Lupus pilam mutat, non mentem ⌊pro loci et gentis natura faciet, quam, licet pilos mutet, tamen numquam solet mutare vulpescf. Suet. Ves. 16.3 Quidam natura cupidissimum tradunt, idque exprobratum ei a sene bubulco, qui negatam sibi gratuitam libertatem, quam imperium ademptum suppliciter orabat, proclamaverit vulpem pilum mutare, non mores.; Adagia 1526 No. 2219 Lupus pilam mutat, non mentem ⌋
etc.
Scripsi superioribus mensibus Dominationi Vestrae Reverendissimae, quidnam agat communis noster amicus dominus ⌊Cornelius Scepperus⌋, ad quem tum et litteras dederam, et item alias aliis viis. Scire nequeo, neque coniectura assequi,cf. Cic. Catil. 1.(4)9 ubinam gentium vivat? ⌊ubinam gencium vivatcf. Cic. Catil. 1.(4)9 ubinam gentium vivat? ⌋, aut si vivat. Si quid de illo certi habet, ut me participem faciat, impense oro.
Velim et ⌊Valdesii⌋ ⌊⌋ esse appensum, quandoquidem pro loco in ecclesia dati sunt
ecclesiae praefectis (inauditum prius et detestandum) quinque vel septem, si recte memini, floreni Renenses. Si tantum accipitur ab iis, qui ornant, q[u]id ab iis, qui cadaveribus foedant ecclesiam? Recens, inquam, et novum est prodigiosum, quod et tabellae parietes decorantes sine pretio non admittantur.[3]
Quod Dominatio Vestra Reverendissima in calce litterarum addit se desiderare, ut me aliquando videre possit, idipsum revera, quantum animus meus praegestit , antequam e vivis migrem, ut Dominationem Vestram Reverendissimam coram complecti
illamque amicissime familiarissimeque alloqui possim, scribi nequit. Quod si aliquando contigerit,
cf. Hor. Carm. 1.1.36 sublimi feriam sidra vertice ⌊sublimi feriam vertice sideracf. Hor. Carm. 1.1.36 sublimi feriam sidra vertice ⌋,
sin minus, ut crebris litteris nos vicissim visitemus, pro leniendo utrimque desiderio nostro, utrisque erit incumbendum, quibus
cf. Verg. A. 4. 83 illum absens absentem auditque, videtque; Adagia 1526 No. 1684 Praesens abest (-- contra qui amant, absentes praesentes sunt veluti de Didone Verg.: Absens absentem auditque videtque ⌊audiat absentem absens videatquecf. Verg. A. 4. 83 illum absens absentem auditque, videtque; Adagia 1526 No. 1684 Praesens abest (-- contra qui amant, absentes praesentes sunt veluti de Didone Verg.: Absens absentem auditque videtque ⌋
legendo.
Qui diligit amicum, non potest non esse de fortunis eius sollicitus, unde nihil foret mihi iucundius, quam scire Dominationem Vestram Reverendissimam pro tot longis duris et utilibus servitiis, quibus ⌊sacratissimae
caesareae maiestati⌋ iam tot annis fuit usui, dignam compensationem remuneration[emque] recepisse. Pergratum itaque mihi Dominatio Vestra Reverendissima fecerit, si in eo me reddiderit certiorem. Quantum enim Dominationi Vestrae Reverendissimae pro meritis accesserit honoris et commodi, tantum et mihi accrevissearbitrabor. Utinam ⌊sacratissima caesarea⌋ et ⌊regia Romanorum maiest[ates]⌋ eam Dominationis Vestrae Reverendissimae haberent rationem, quam de me ⌊serenissimus rex meus⌋ habet non tam bene , quam de suis est principibus Dominatio Vestra Reverendissima merita – in alio, eminentiorique statu res vestrae essent. Translatus siquidem sum, cum coadiutoriae nego[tium] ⌊morte episcopi⌋ interveniente infectum ⌊Romae⌋ manserit, opera nimirum et gratia ⌊serenissimi regis mei⌋, ab hac mea ad Varmiensem ecclesiam, ad quam XX-a huius mensis ⌊capitulum Varmiense⌋ me concordibus votis postulavit, habiturus ex Dei misericordia multo quam prius episcopatum (utinam cum animae meae salute) opulentiorem.
cf. Verg. A. 4. 12 Credo equidem, nec vana fides ⌊Spero quidem, nec vana fidescf. Verg. A. 4. 12 Credo equidem, nec vana fides ⌋,
brevi item et Dominationem Vestram Reverendissimam vel apud ⌊Hispanos⌋ aut ⌊Germanos⌋ insignem aliquem episcopatum consecuturam. Quam diutissime bene feliciterque valere omnique honore et fortunis in dies ornatioremque fieri totis animi percupio ac aveo viribus.
[2 ] French kings traditionally used the title “arch-Christian” (Christianissimus). This title was part of the formula pronounced during the monarch’s anointment, after which he became the Lord’s anointed. Next to the coronation, the anointment was the most important part of a new ruler’s investiture. From about the 9th century in France, it gained a very special meaning because French kings, apart from the usual chrism, were anointed with balm from the Holy Ampulla, which according to tradition had been brought to St. Remigius by a dove so that he could anoint Chlodvig during his baptism. The anointment ceremony involved pronouncing the formula “Blessed are you, hail who comes in the name of the Lord – to accept the holy anointment with the divine oil sent by the Creator to the arch-Christian king of France and no other.” This tradition gave rise to the belief in the special role of French kings in the Church. It formed the foundation for the development of Gallicanism (cf. e.g. Roux, p. 237-239). Here, Dantiscus emphasizes the conflict between Francis I’s alliance with the Turkish sultan against the empire, dictated by the existing political situation, and the idea of uniting Europe to fight against the infidels which was deeply rooted in tradition
[3 ] For more about
Dantiscus’ epitaph for Alfonso Valdes – see letter ⌊⌋ Miseram carissimo olim communi amico nostro Alphonso Valdesio epitaphium supra eius sepulcrum Viennam, quod si est appensum seu affixum, nec ne, ut mihi significet, rogo Alfonso Valdes was buried at St. Stephen’s Cathedral in Vienna. The matter of placing a plaque with Dantiscus’ epitaph in verse there dragged on for several years (cf. ⌊⌋: de Valdesii epitaphio, quod iam ipse affixum in quadam (ut vocant) Capella in divi Stephani aede hic vidi, pro quo ut appenderetur 4 florenos et 23 grossos dissolutos esse, non sine admiratione hic a dominorum Fuggarorum factore accepi. Nam profecto sine magno negotio et clavis non usque adeo pollitis aut praeciosis affixum est. – – Fuit autem, ut ex nonnullis audivi, ipsum Valdesii corpus in eadem Capella suspensum in scrinio vel urna, sed male conditum et pice oblitum, quare cum gravem quendam et intolerabilem faetorem reddere sacerdotes senserint, nescio cuius consensu, soli postea conditum est in eodem aediculo.. Hitherto unpublished epitaph text is due to appear in Die Inschriften der Dom- und Metropolitankirche St. Stephan in Wien, gesammelt und bearbeitet von Richard Perger und Renate Kohn unter Mitarbeit von Andrea Stockhammer und Andreas Zajic, (Die Deutschen Inschriften, Wiener Reihe 9. Band, Teil 1), currently being prepared for printing. I would like to thank Dr. Renate Kohn and Dr. Christoph Augustynowicz from Vienna for making the text available. De Vocht, erroneously interpreting the text of the letter, thinks Dantiscus sent an epitaph for Piotr Tomicki to Juan Valdes and changes the name Alphonsus to Juan (cf. DE VOCHT 1961 p. 285 ⌊Vocht, p. 285cf. DE VOCHT 1961 p. 285 ⌋)