List #327
Cornelis DE SCHEPPER do Ioannes DANTISCUSPuente Duero, 1527-02-23
Rękopiśmienne podstawy źródłowe:
Pomocnicze podstawy źródłowe:
Publikacje:
|
Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
Clarissimo viro Domino Ioanni Dantisco, regiae maiestatis Poloniae oratori, domino et patri meo observandissimo
Salutem.
Puer iste tuus ex aedili domesticoque aut Actaeon aut Orion effectus est, tam studiose saltus istos lustratus, ut diem unum sine cibo transegerit. Nescio quid sub noctem persuadere mihi conatus est a te permanendi potestatem sibi factam esse, causatus iisdem in tenebris minime se iter in Vallem Oleti reperturum. Mihi profecto facile imposuit specie veritatis. Habui itaque illum apud me neque passus sum sine litteris ad te redire.
Senex iste, quem nosti, mirum, quam terretur dissensione inter Germanos Hispanosque oborta. Ideoque satis mihi negotii est huic vulneri cicatricem aliquam obducere. Nondum opportune res tuas transigere apud eum potui neque importunavi autem, ne cuius causa huc advenisset, id ego, qui scirem, vanum efficerem atque interpellarem.
Res Italae eo in statu sunt, quo heri ad te perscripsi. Si quid aliud nuntiatum fuerit, dabo operam, ut quantocius intelligas.
Vale et me reverendo domino electo Constantiensi et comiti et tibi imprimis commendatum habe.
Ex Ponte ad Duriam, XXIII-o die mensis Februarii anno M D XXVII-o.
Tuus ex animo, Cornelius Duplicius Scepperus