Gratissimum mihi fuit, quod Dominatio Vestra mei non immemor per generosum dominum ⌊Nibschicz⌋ salvere me suaeque mihi benevolentiae offerre propensionem iussit. Quam mihi luculentioribus verbis, ut est dicendi non imperitus, quam ut a me scribi possint , favoremque ac amicissimum affectum Dominationis Vestrae in me resque meas recensuit. Pro qua erga me humanitate comitateque non vulgari Magnificentiae Vestrae magnas habeo gratias, daturus operam sedule, ut per continua benemerita mihi Magnificentiam Vestram reddere possim benevolentiorem, modo quibus in rebus gratificari ex usuque et ex re Magnificentiae Vestrae esse valeam, cf. Cic. N. D. 1. 1 quod non satis explorate perceptum sit et cognitum ⌊mihi explorate sit cognitumcf. Cic. N. D. 1. 1 quod non satis explorate perceptum sit et cognitum ⌋
, utque favoris haec in me Magnificentiae Vestrae propensio in dies capiat incrementum, quam magni apud me facio et estimo. Impense oro non gra<va>te, quibus modis illam mihi in dies habeam auctiorem, edocere me velit Magnificentia Vestra.
Quam diutissime optime valere omnibusque honorum ornamentis decoratiorem fieri summopere cupio.