Letter #712
Ioannes CAMPENSIS (Jan van CAMPEN) to Ioannes DANTISCUSLeuven (Lovanium), 1531-11-19
received Brussels, [1531]-11-22 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo domino Ioanni Dantisco, episcopo Culmensi, poetae laureato, serenissimi Poloniae regis oratori, domino suo. Bruxellae
Salutem quantum vis, praesul ornatissime.
Quod te non salutaverim rediens Angia Lovanium, in causa fuit nova calamitas; redditus enim fui subito sive catarrho, sive vento, sive quod magis credo utroque, paene inutilis altero oculo, a quo malo nondum liberatus sum. Ubi ad me rediero, dabo operam, ut tibi gratificer quibuscumque in rebus potuero, idque — ita me Deus iuvet — tam ex animo quam ulli principi, qui vivit toto orbe. Fama hic est imperatorem ite profecturu adscribed⌈ruru adscribed⌉m Tornacum, quem credo comitaturum te; permittes ergo, ut ergo, dum tu Bruxella aberis, curem valetudinem meam. Habebis me, quandocumque voles et quocumque vocaveris, etiamsi in Sarmatiam ipsam aut ultra; propter candorem animi tui venire non recusabo. Venit quantum audio Bruxellam Hieronymus Aleander, vir doctus et linguarum peritissimus, sed Italus per omnia; cuperem valde iudicium eius scire de mea paraphrasi. Sed hoc unum te oro, ut diligenter illi dicas, si cum eo in colloquium veneris, me sententiam reddere conatum, non verbo verbum, quemadmodum alii plus satis ex Hebraeo fidi interpretes et, ne opus esset lectori prolixis et saepe dispendiosis commentariis, pluribus id aliquando superinscribed⌈aliquandoaliquando superinscribed⌉ egisse verbis quam Hebraice habentur, orare me ut de re iudicet, an sententiam assecutus illi videar ... illegible⌈...... illegible⌉ et libellus dignus illi videatur, qui in aliorum manus veniat, non tamquam nova versio, quae ullam ex veteribus antiquare velit, sed tamquam paraphrasis, plurima loca ab auctoribus superinscribed in place of crossed-out interpretibus neque a⌈interpretibus neque aauctoribusauctoribus superinscribed in place of crossed-out interpretibus neque a⌉ vel on the margin⌈velvel on the margin⌉ Graecis vel superinscribed in place of crossed-out neque a⌈neque avelvel superinscribed in place of crossed-out neque a⌉ Latinis ob imperitiam linguae Hebraicae intellecta parum intellecta succinctissime explicans. Vale, Domine mi, non permittit me oculus meus vel lineam ullam addere.
Lovanii, 19 Novembris 1531.
Tuus modis omnibus Ioannes Campensis