» CORPUS of Ioannes Dantiscus' Texts & Correspondence
Copyright © Laboratory for Source Editing and Digital Humanities AL UW

All Rights Reserved. No part of this publication may be reproduced or transmitted in any form or by any means, electronic or mechanical, including photocopy, recording or any other information storage and retrieval system, without prior permission in writing from the publisher.

Letter #5667

Johann von HÖFEN (Jan HARTOWSKI) to Ioannes DANTISCUS
Cracow, 1539-05-08
            received [1539]-05-25

Manuscript sources:
1fair copy in Latin, AAWO, AB, D. 68, f. 254

Auxiliary sources:
1register in Polish, 20th-century, B. PAU-PAN, 8249 (TK 11), f. 76

 

Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus

 

Reverendissimo in Christo Patri, Domino et domino Ioanni Dantisco, Dei gratia episcopo Varmiensi, domino ac patrono suo observanter colendissimo

Reverendissime Praesul, maecenas ter maxime.

Verbis consequi nequaquam valeo, quanto gaudio affectus fuerim Vestrae Reverendissimae Paternitatis litteras legens, quibus me dignum esse putavit et culpam per me admissam benigne condonavit, nuncque me natum esse existimo, quod in gratiam Vestrae Reverendissimae Paternitatis tandem redii, quam medius fidius diligentius custodiam nec unguem latum a Vestrae Reverendissimae Paternitatis simul et praeceptoris mandato discedam, ea spe, quod me Vestra Reverendissima Paternitas orphanum non deseret, immo incumbentem bonis litteris supportabit. Nam genitricem meam multorum liberorum cura gravatam id facere non posse certo scio, non in alioque, quam in Vestra Reverendissima Paternitate anchoram spei meae repono, maxime cum non ignorem, quod quem Vestra Reverendissima Paternitas semel complexa fuerit favore, hunc iuvare et ornare non desistit perpetuo. Id insuper de me polliceor, quod Deum Optimum Maximum pro salute ac incolumitate Vestrae Reverendissimae Paternitatis exorabo, cuius gratiae me quantus quantus totum commendo ac dedo.

Cracoviae, feriis divi Stanislai, anno Domini M-o D-o XXX-o IX.

Eiusdem Vestrae Reverendissimae Paternitatis clientulus perpetuo deditissimus Ioannes Varshowiensis de Curiis