Letter #3564
Stanisław RZECZYCA to Ioannes DANTISCUSRome, 1533-05-04
received 1533-07-20 Manuscript sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo Culmensi dignissimo, domino observantissimo
Cracoviae
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine observantissime. Post osculum manus Vaestrae Paternitatis Reverendissimae
Litterae Vestrae Paternitatis Reverendissimae ex castro Lubaviensi 29 Decembris datae, per Quirinum Galler 21 Martii sunt mihi redditae, quibus facultatem ordines sacros extra tempora suscipiendi per breve expediendam Vestra Paternitas Reverendissima iubet. Illam ante aliquot menses expedivi ac ad reverendissimum dominum Cracoviensem misi, quam dudum Vestram Paternitatem Reverendissimam habere puto.
Ad praesens mitto Vestrae Paternitati Reverendissimae breve secundae prorogationis de non consecrando. Hanc prorogationem vix et cum magna difficultate pontifex ad menses octo concessit, vult enim Sanctitas Sua, ut Vestra Paternitas Reverendissima, ex quo a caesaris aula in written over ad⌈ad in in written over ad⌉ regnum Poloniae rediit, omnino consecraretur, quod Suae Sanctitati in futuris comitiis de mense Ianuarii futurum promisi. Idcirco pro sex mensibus, quos concedebat, octo Sua Sanctitas adiunxit. Quare Vestra Paternitas Reverendissima ulteriorem non speret prorogationem, verum in praesulem optimum consecretur, qua dignitate in multos annos felicissime ad solacium amicorum potiatur.
Dispensatio contracti matrimonii inter Georgium Hegel Bartholomeum Greue et Potencianam tertio consanguinitatis se contingen(tes) gradu, flor(enis) XV Renen(sibus) non potest expediri, quandoquidem in hoc gradu compositio cum Camera Apostolica est facienda, in qua ducati 24 requiruntur. Bulla ducatis 5 expeditur, quae una ducati 29 requiruntur, praeterea est exprimendum, an scienter vel ignoranter contraxerunt.
Dispensatio matrimonii inter Simonem Holste et viduam Elisabet contracti, quia est in secundo affinitatis gradu, est gravissima. Quam Camera Apostolica ducatis 500 et non minus 300 postulabit, praesertim si litterae regiae super hoc darentur, alias ducatis 500 res et non aliter trasigetur.
Andreas Geydan or Geydau⌈GeydanGeydan or Geydau⌉ annorum 17 iuvenis relicto monasterio pellifex factus hidden by binding⌈[ctus]ctus hidden by binding⌉, si metu aut quibuscumque dolis adactus, ut profiteretur, facile absolvi hidden by binding⌈[vi]vi hidden by binding⌉ a voto potest, praesertim si ante annos pubertatis professionem suscepit hidden by binding⌈[scepit]scepit hidden by binding⌉ alias res erit difficilis, nisi parentes aut matrem vel sororem hidden by binding⌈[m]m hidden by binding⌉ egenos haberet, qui Andreae auxilio in acquirendis alimentis hidden by binding⌈[is]is hidden by binding⌉ vitae egerent, quia haec occasio ad absolvendum illum a religione hidden by binding⌈[ne]ne hidden by binding⌉ sufficeret, ad quod tamen ducati 9 requiruntur, quia hic, ut hidden by binding⌈[t]t hidden by binding⌉ Vestra Paternitas Reverendissima scit, nihil gratis officiales praestare solent.
Vehementer gaudeo, Reverendissime Domine, Vestram Paternitatem Reverendissimam a maiestate caesarea optime expeditam, in cuius aula Vestra Paternitas Reverendissima non modo sibi, verum toti patriae magnum nomen ac honorem peperit, quod super omnes opes est expetendum. Dominus Georgius Lathalsky, reverendissimi Posnaniensis frater, testis est, Bononiae cum nuper esset, cum quanta veneratione nomen Dantisci per omnium ora it, quod est ad consolationem omnium nostrae gentis. Certe Vestra Paternitas Reverendissima, favente Deo, pro tantis factis et opibus ac dignitatibus amplioribus per maiestates regias illustrabitur ac decorabitur.
His diebus pontifex aliquot consistoria de suo in Subaudiam gratia colloquii cum rege Galliarum transitu celebravit, quod etiam imperator fieri contendit et ducem Subaudiae cum iusta classe pro pontifice transvehendo mittit. Utinam horum duorum principum vota disparia per papam id summe desiderantem coniungerentur in concordiam veram contra Turcas, id prodesset summe. Perendie, quid futurum erit, publicabitur.
Sex milia Hispanorum militum per Rodianam classem ad Coronam contra Turcas defendendam transvehuntur ex portu Brundisino.
Valeat Vestra Paternitas Reverendissima felicissime, quam Optimus Deus salvet.
Romae, quarta Maii 1533.
Vestrae Paternitatis Reverendissimae devotus servitor Stanislaus Rzeczicza