» CORPUS of Ioannes Dantiscus' Texts & Correspondence
Copyright © Laboratory for Source Editing and Digital Humanities AL UW

All Rights Reserved. No part of this publication may be reproduced or transmitted in any form or by any means, electronic or mechanical, including photocopy, recording or any other information storage and retrieval system, without prior permission in writing from the publisher.

Letter #2893

Stanisław HOZJUSZ (HOSIUS) to Ioannes DANTISCUS
Cracow, 1545-12-31
            received Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1546-01-16

Manuscript sources:
1fair copy in Latin, autograph, AAWO, AB, D. 19, No. 53

Prints:
1HE 1 No. 209, p. 202-203 (in extenso; Latin register)

 

Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus

 

Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo Varmiensi, domino colendissimo

Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine colendissime.

Officiosissimam servitutis meae commendationem et felicem anni huius ingressum, progressum feliciorem.

Quod litterae de Alexandro Reverendissimae Dominationis Vestrae nondum lectae sunt, id video perniciem ei esse allaturum. Nam si lectae fuissent, haberet iam Alexander salvum conductum, quem nondum obtentum esse questus est heri doctor Ioannes. Nepos autem Reverendissimae Dominationis Vestrae ex Urbe miris modis obtestatur, ne salvus conductus ei detur, quod iam eo loci redactum esse dicit, ut sibi debitas poenas evolare non possit. Non aliam itaque ob causam eum salvum conductum petere, quam quod in magno se in Urbe discrimine esse videat. Vestra vero Reverendissima Dominatio in litteris suis, ut ei detur salvus conductus, assentiri videtur, quin et de recuperando sacerdotio spem ostendit. Mea quidem sententia satius erit silentio nunc haec praetermittere, ne coeptum in Urbe negotium impediatur.

De Scoto excusavit se dominus Soboczki, quod non sua culpa factum sit, ut falsa sententia prodiret. Produxit coram reverendissimo, quin et coram regia maiestate, ut audio, decretum manu domini referendarii Uchanski subscriptum, quod se dicit obsignasse fidem eius secutum. A me postea postulavit, ut ego scriberem, quod in causa hac necessarium esse putarem. Quod ego ita, ut postulavit, feci, sed ea lege, ut maius ipse sigillum imprimeret. Mitto igitur Reverendissimae Dominationi aliud decretum vel mandatum potius, ut ipsa Torunensibus transmittat. Ioannes Czimmerman et Gotschalcus, frater eius, obtinuerunt omnia, de quibus Reverendissima Dominatio Vestra scripsit.

Novarum rerum non multum est. Iustus Decius migravit ex hac vita. De Carolo Cutzer sumptum esse capitis supplicium, quod is sororis suae maritum in via publica invaseri[t] et eum captum aliquamdiu detinuerit, est procul dubio iam ad Reverendissimam Dominationem Vestram perlatum. Serenissimi fratres annuas indutias cum caesare Turcar[um] esse pacti dicuntur. Interea tamen quattuor arces per Turcas occupatae sunt. De concordia inter Angliae et Franciae reges laboratur a caesar[e] non sine spe conficiendae. De concilio eramus in magnam spem erecti, scribunt nonnulli refrigescere. Caesar Turcarum expeditionem contra Georgianos moliri scribitur. Rex iunio[r] annatas in Urbe conatur impetrare.

Deum precor, ut Reverendissimam Dominationem Vestram diu servet incolumem. Cuius me gratiae commendo.

Cracovia, pridie Calendas Ianuarii 1546.

Eiusdem Reverendissimae Dominationis Vestrae servitor deditissimus Stanislaus Hosius cantor et canonicus Varmiensis