Letter #2380
Stanisław HOZJUSZ (HOSIUS) to Ioannes DANTISCUSVilnius, 1541-01-10
received Rössel (Reszel), 1541-01-19 Manuscript sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo Varmiensi, domino colendissimo
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine colendissime.
Officiosissimam servitutis meae commendationem.
Ad negotia generosi domini castellani Gedanensis promovenda voluntate promptus fui magis quam facultate paratus. Id gratum esse Reverendissimae Dominationi Vestrae quodque conatum boni consulat, etiam si non in omnibus eventus responderit, gaudeo. Nemo mihi fuit a Reverendissima Dominatione Vestra commendatus, cui ego pro virili mea non affuerim. Nam eo sum erga illam studio, ut non ipsi modo, sed et omnibus iis, qui cari sunt Reverendissimae Dominationi Vestrae, semper sim inservire paratus.
De cista missa sunt mandata ad Reverendissimam Dominationem Vestram per Volfgangum Fulder. Reddita esse arbitror et ex animi illius sententia conscripta. Exemplum litterarum ad reginalem maiestatem legit reverendissimus dominus et reddi litteras iussit. De domino doctore Ioanne satis mirari non possum, quod non mecum potius quam cum venerabili capitulo expostulaverit. Ita fuit de me meritus, ut si verbum fecisset, libenter ei fuerim allodio cessurus. Non erat necesse de re BCz, 1618, p. 388 nihili tantas excitare tragoedias. Venit is hidden by binding⌈[is]is hidden by binding⌉ nuper ad me in templo et questus est de hidden by binding⌈[de]de hidden by binding⌉ venerabili capitulo, quod se mecum committere voluerit. Ego penes venerabile hidden by binding⌈[abile]abile hidden by binding⌉ capitulum nullam esse culpam video, sed dixi illi non oportuisse eum ad maiestatem reginalem confugere, modo significationem aliquam voluntatis suae mihi dedisset, libenter cessurum illi hidden by binding⌈[lli]lli hidden by binding⌉ me fuisse, qui tam bene sit de me in morbo meo curando meritus. Sed ego illum virum esse bonum mihi persuadeo hidden by binding⌈[o]o hidden by binding⌉, nisi quod de potestate interdum exit.
Quid responderit maiestas reginalis, nondum scio. Sumus nunc omnes vehementer Hungaricis rebus occupati, ipsa prae ceteris ut mater. Ex eo fit, ut puer Reverendissimae Dominationis Vestrae tardius absolvatur hidden by binding⌈[atur]atur hidden by binding⌉. Narravit mihi dominus Grabia, quod parum hidden by binding⌈[m]m hidden by binding⌉ ei gratae acciderint litterae Reverendissimae Dominationis Vestrae, neque necessarium se existimare, ut respondeat semper, si quid ab ea scribitur asperius. „Ne regiae quidem maiestati atque adeo neque Deo, inquit, parcit hidden by binding⌈[cit]cit hidden by binding⌉, si quando commovetur”. De me quoque nonnulla est asperius locuta; sed cur ego hidden by binding⌈[go]go hidden by binding⌉ hidden by binding⌈[] hidden by binding⌉ BCz, 1618, p. 389 homuncio meliore velim esse condicione quam potentes alii, quos iam omnes subiugasse videtur?
De Alexandro nihil ex urbe allatum est. Ceterum et mandatum mittitur Reverendissimae Dominationi Vestrae, et salvus conductus. Ex Hungaria tristia afferuntur: Ferdinandus rex arces aliquot expugnavit ac ulterius semper progreditur. Regina Budae conclusa est, non datur eggrediendi potestas. Filius eius a Turcarum caesare rex declaratus esse written over t⌈tsese written over t⌉ dicitur on the margin⌈diciturdicitur on the margin⌉ Hungariae, Mailad vero rex Transilvaniae. Valachi vayvodam suum obtruncarunt, in eius locum elegerunt Alexandrum Bohdani filium. Mori prius decreverunt, quam iugum Turcarum ferre. Baschae duo cum exercitu, Sandiaci duo, a caesare Turcarum ad regem Persarum defecerunt. Vormacia rebus infectis discessum est. Crastino die legatus ad regem Romanorum mittitur, dominus Andreas C Czarnckowski, scholasticus Cracoviensis. De Cracoviensi episcopatu quid cogitent principes, nemo scit. Commendo me gratiae Reverendissimae Dominationis Vestrae ac annum illi hunc ineuntem felicem precor.
Vilna, quarto Idus Ianuarii 1541.
Eiusdem Reverendissimae Dominationis Vestrae servitor addictissimus Stanislaus Hosius cantor et canonicus Varmiensis