» CORPUS of Ioannes Dantiscus' Texts & Correspondence
Copyright © Laboratory for Source Editing and Digital Humanities AL UW

All Rights Reserved. No part of this publication may be reproduced or transmitted in any form or by any means, electronic or mechanical, including photocopy, recording or any other information storage and retrieval system, without prior permission in writing from the publisher.

Letter #2307

Samuel MACIEJOWSKI to Ioannes DANTISCUS
Cracow, 1540-04-19
            received Braunsberg (Braniewo), 1540-05-06

Manuscript sources:
1fair copy in Latin, in secretary's hand, author's signature, BCz, 1597, p. 1025-1028

 

Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus

 

Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Ioanni episcopo Warmiensi, domino et amico observando

Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine observatissime.

Cum cubicularius hic proficisceretur, nolui vacuum litteris meis eum dimittere. Rediit ex Turcia, qui missus eo fuit, orator. Pacata omnia attulit, non huic, sed et Hungariae Regno. Qua ex re magna sumus laetitia affecti, quod speramus quieta fore et tranquilla nostra tempora. Ex Italia nihil affertur novi, nisi quod mortuus dicitur Andreas de Auria. Sacra maiestas regia recte valet, Deo sit gratia, nisi quod pedes nondum satis suo officio funguntur. Die Saturni proximo hinc Vilnam cogitamus, Deus fortunet exitum et reditum nostrum.

Ego me in gratiam Dominationis Vestrae Reverendissimae commendo, cui omnia prolixa ex animo faveo et a Deo precor.

Datae Cracoviae, 19 Aprilis anno Domini M-o D-o XXXX-o.

Eiusdem Dominationis Vestrae Reverendissimae servitor Samuel episcopus Chelmensis et vicecancellarius