Letter #2286
Sigismund I Jagiellon to Ioannes DANTISCUSCracow (Kraków), 1540-03-10
received Guttstadt (Dobre Miasto), 1540-03-23 Manuscript sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri, domino Ioanni episcopo Varmiensi sincere nobis dilecto
Sigismundus Dei gratia rex Poloniae, magnus dux Lituaniae, Russiae, Prussiae, Masoviae etc. dominus et heres
Reverende in Christo Pater sincere nobis dilecte.
Woschkowa nobis adhuc visa non est, quare nihil est, quod illius causa Paternitas Vestra sit sollicita.
De Ioanne Blume quae scribit Paternitas Vestra, ea nobis in praesentia facere minime licet. Graves enim sunt multorum de iis querimoniae, quibus id genus moratoriae praescriptiones per nos sunt concessae. Si quid tamen eius, quod petit Paternitas Vestra, fieri a nobis fas erit, post peracta comitia videbimus.
De fratribus excusationem Paternitatis Vestrae accepimus. De qua certo persuasum id habemus, quod nihil indignum faciat episcopo Christiano. Neque cuiusquam delationes tantum apud nos ponderis habere poterint, ut nostram de Paternitate Vestra in optimam partem opinionem imminuant. Probatur id nobis, quod tanta cura providet, ut ne res monasterii alienentur, ut ne solitudo sit in ecclesiis, ut ne fratres ipsi cuncto ordini invidiam conflent. Sed si Paternitas Vestra per eos, quorum interest magis, praelatos eorum eadem ista provideri posse putaverit, recte fecerit iudicio nostro, si non prius aliquid ipsa de fratribus his statuerit, quam ad patres sive praelatos eorum retulerit.
Alexandri impuritas magnam nobis adfert molestiam. In quem ea, qua Paternitas Vestra postulat, animadversione utemur, sed inauditum condemnare nobis fas non est. Ubi reus peractus fuerit, dabit poenas improbitatis suae.
Bene valeat Paternitas Vestra.
Dat(ae) or Dat(um)⌈Dat(ae)Dat(ae) or Dat(um)⌉ Cracoviae, decima Martii anno Domini M-o D-o XXXX-o, regni nostri anno XXXIIII-o.
Commissio regiae maiestatis propria