List #3544
Maciej DRZEWICKI do Ioannes DANTISCUSSkierniewice, 1532-10-19
Rękopiśmienne podstawy źródłowe:
Pomocnicze podstawy źródłowe:
Publikacje:
|
Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
Reverendissimo Domino Iohanni Dantisco Dei gratia episcopo Culmensi, domino amico et fratri in Christo carissimo et honorando
Reverendissime Domine, frater in Christo carissime et honorande. Salutem cum aucta prosperitate Vestrae Reverendissimae Dominationi a Domino Deo precamur.
Credimus nihil latere Vestram Reverendissimam Dominationem eorum, quae in bello caesareo et Turcico gerantur. Spes siquidem nostra et exspectatio suspiriosa nobis qualem optabamus consolationem non attulit. Nam cum caesar cum serenissimo rege Ferdinando Viennam applicuit, Turcus terga vertit et per Sclavoniam in Albam Nand(or) pervenit, quem secutus est bascha non sine iactura sui exercitus. Utcumque est, Dominus Deus laudandus est, quod animum hostis ita depresserit, ut nihil gloriosum temptare ausus sit, neque aliquem vilem locum obtinuerit, sed iactura in hominibus et bestiis accepta, non sine commodo Christianorum retrocessit, serenissimus vero rex Romanorum, imperatori ms. e(!) ⌈ii ms. e(!) ⌉ versus Hispaniam itinere accepto, in Hungariam cum triginta <milibus> delectis ingreditur, operam daturus, ut hostem inde pellat, ubi enim in hoc prosperabitur (quod faxit Deus), fundamenta universalis pacis iaciet et Christianos in securitate constituet.
De Gritto adhuc non audimus, quorsum ibit. Scriptum enim nobis est, quod multi, qui Ianussio adhaerebant, ad caesarem pro gratia tamquam ad asylum confugerunt, quos benigne suscipiens, pollicitus est eos non deserere. Scriptum est etiam nobis, quod Doria Macedoniam caede et igne afflixit et quasdam civitates eripuerit. Habuimus etiam litteras a Viennensi episcopo reverendissimo domino Olomuniensi scriptas, eandem testantes materiam, his additis, quod circa Bad(en) Turcorum 14000 {milia} caesa sunt, qui popularant usque ad Lyncz, quodque etiam Cancianus 8000 straverit exitialiter. Haec utique sunt, quae hominem alacrem faciunt.
M hidden by binding⌈[M]M hidden by binding⌉ittimus Vestrae Reverendissimae Dominationi articulos in synodo proxima canonisatos et aliquos editos. Vestra vero Reverendissima Dominatio in diocesi sua eosdem divulgari faciet et curabit sacrae religionis integritatem et bonis moribus suum clerum vivere faciet, ut cesset haereticorum vana in nostrum clerum detractio. Et feliciter valeat nosque fraterne amet.
Ex Squirnyowicze, 19 Octobris 1532.
Vestrae Reverendissimae Dominationis bonus frater Mathias Dei gratia archiepiscopus Gnesnensis etc.