Misi hinc litteras post ⌊Bernhardi⌋ adventum Magnificentiae Vestrae, quibus summariam tunc conclusionem perscripsi. Interim mutatum est consilium, scilicet ut adhuc Magnificentia Vestra in curia illa oratorem agat regium. Provisionem a 1530-05-01⌊prima Maii futuri1530-05-01⌋ non amplius habebit Magnificentia Vestra a ⌊reginali maiestate⌋, sed a ⌊rege⌋. ⌊Rex⌋ vero domino ⌊Severino Bonar⌋, zuppario, committet cras in Rabstein, quo ipse vel per factores suos vel per ⌊Fuccaros⌋ Magnificentiae Vestrae menstruos illos ducatos dare semper ordinabit, quoad revocatoriae litterae mittentur, praeterita autem usque ad futurum Maium ⌊maiestas reginalis⌋ solvere vult omnia hoc modo: Magnificentia Vestra a ⌊Welzeris⌋ accipiet pecunias, quas istis mensibus non habuit, usque ad futurum Maium, et solvet creditoribus debita, acceptis litteris cambii, quas mittet domino ⌊Ioanni Viola⌋ ⌊Barium⌋. ⌊Qui⌋ ⌊illic⌋ ⌊Welzerorum⌋ factor est. ⌊Hic⌋ a thesaurario solutionem omnium istorum habebit. De propriis vero expositis pecuniis bonam rationem habitura est ⌊maiestas reginalis⌋. Hoc modo dominus ⌊Ludovicus⌋ rem omnem mihi narravit cum ⌊Bernhardo⌋, nec videntur ista longiori interpretatione. Voluit dominus ⌊Ludovicus⌋, ut in hunc sensum memoriale ⌊Bernhardo⌋ conscriberem. Sic mihi videtur, quod non praescribitur numerus Magnificentiae Vestrae, quantam scilicet summam a ⌊Welzeris⌋ recipere debeat, verum discretioni haec Magnificentiae Vestrae committuntur, quo tantum capiat, quantum pro solutione indiget. Credo ego nullum errorem in hoc committi, si pro 9 aut 8 mensibus Magnificentia Vestra acceperit solitam provisionem, quae, ut intellexi, per tot menses non cessit.
Ego hic sum totus Magnificentiae Vestrae, uti ⌊Bernhardus⌋ bene cognovit, in omnibus diligens pro Magnificentia Vestra, quantum mihi licet. Amo honorem et commodum Magnificentiae Vestrae, Deus scit, uti debeo, sicque faciam, donec non moriar. Carissimi mihi etiam sunt veri fautores et amici Magnificentiae Vestrae. De ⌊reverendissimo domino Cracoviensi⌋ nemo dubitat. Iudicio autem meo domino secretario ⌊Ludovico Aliphio⌋ multum debet Magnificentia Vestra, qui pro Magnificentia Vestra potest multum, facit multa et offert se facturum multa. Ego ⌊illius⌋ verbis credo, certo paucis omnia dicit, spero ipsum brevi non vulgariter, offerente se occasione, affuturum rebus Magnificentiae Vestrae. ⌊Principum⌋ animi solent aliquando de facili mutari, quibus ⌊ipse⌋ verum loqui sine pavore didicit, uti saepe ego audivi. In fin
<e>
non satis ⌊illius⌋ virtutes describere possum. ⌊Georgius Hegel⌋ etiam sine dubio integer amicus Magnificentiae Vestrae est. De illis taceo, qui aulico more slwsbam offerre solent. Multi , ni fallor, etiam sunt, qui libentissime rebus Magnificentiae Vestrae ad{d}essent, quorum ego unus sum, sed facultas deest.
Consultum mihi videtur, ut, cum Magnificentia Vestra hic in curia alicui negotia sua, quaecumque etiam fuerint, committere vult, mihi etiam scribat, quo saltem admoneam, ne res obliviscatur, nam omnes miror, quam sunt occupati privatis negotiis. Ego, quantum potero, diligentissime curabo. Etsi aliquando parum possum, habeo tamen aliquos, per quorum media me posse spero. De hoc articulo ⌊Bernhardus⌋ etiam arbitrium suum dicere potest.
Subscripsi hic pauca, quae ⌊Georgius Hegel⌋ mihi in scheda, ut ⌊maiestati reginali⌋ ferrem, dedit. Videtur mihi haec scheda digna esse, ut bene servetur, eam ob rem in arca mea delitescat. Varii casus solent accidere.
Commendo me benevolentiae Magnificentiae Vestrae, quam ego loco patris haben[s] diu feliciter vivere cupio.