List #3298
[Ioannes DANTISCUS] do Maciej KALECKI of MąkolinHeilsberg (Lidzbark Warmiński), 1547-12-20
Rękopiśmienne podstawy źródłowe:
Pomocnicze podstawy źródłowe:
|
Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
Domino secretario a Mocolin etc.
Reverende etc.
Equum, quem superioribus diebus Reverendae Dominationi Vestrae per nobilem Ioannem Lubotzky, stipatorem serenissimae maiestatis regiae, dono misi, vellem fuisse acceptissimum Dominationi Vestrae, ad quam non dubito pannum, qui Dominationi Vestrae per dominos legatos promissus fuit , tandem etiam perlatum esse.
Nunc quod scriberem, nihil habui aliud, quam ut Dominationem Vestram rogarem, quo me indies magis ac magis serenissimae maiestati regiae commendatiorem reddere non desinat, apud quem si mei saepius memor fuerit, nihil mihi poterit gratius facere.
Quid hic apud nos fiat et quae nova habeamus, Dominationi Vestrae harum lator, nobilis Nicolaus Plutovsky, quem meo nomine commendatum habere velit, referet. Ex eo etiam valetudinem meam et dispositionem corporis , quod indies in viribus incipit fieri debilius, intelliget.
Cum etiam Dominatio Vestra hactenus dominis Prutenis et his terris in causa privilegiorum opera sua non defuerit, sed eam diligenter apud serenissimam maiestatem regiam promovet, et nunc tempus instet , quo haec causa coram serenissima maiestate regia seniori tractanda per legatos nostros veniet, hoc antequam futurum est, requirent forsan serenissimam regiam maiestatem iuniorem, ut quod antea clementer eius maiestas pollicita est, eam pro nobis apud serenissimum parentem eius intercessorem fore nunc benigne praestet. Quare plurimum oro Dominationem Vestram vel[it] apud eandem serenissimam maiestatem regiam in eo negotio exoratorem pro nobis agere atque eidem in memoriam revocare, quo nunc, in hoc conventu Regni, auctoritate eius id apud serenissimum parentem eius obtineamus, quod antea nobis saepius promissum fuit. Hoc si Reverendae Dominationis Vestrae opera effectum fuerit, experietur illa semper omnium hic nostrum erga eandem gratitudinem.
Quam felicissime valere opto.
Datae Heilsberg, XX Decembris MDXLVII.