Habuimus ⌊⌋ Strenuitatis Tuae datas ex ⌊Bruxellis⌋ 1531-10-02⌊secunda mensis Octobris1531-10-02⌋, quibus scribit se ex litteris magnifici ⌊Ludovici Aliphii⌋, secretarii et oratoris regii ac nostri, intellexisse, quod negotium nostrum ⌊Montis Serici⌋, tametsi tractari coeptum sit, officiales tamen ⌊Regni Neapolitani⌋ aliis ⌊caesaris⌋ negotiis se excusant, dicentes se nihil in eo negotio facere posse sine ⌊prorege⌋, quem exspectant. Miramur, unde ea varietas scriptionis oborta sit, nobis siquidem scripserat antea finem huius negotii nostri iam tandem sine omni mora futurum, cuius rei causa ⌊Neapolim⌋ se iturum aiebat. Scribimus nunc illi, ut, quid in causa sit, nos e vestigio reddat certiores et causam velis remisque ad portum optatum traducere contendat, et forsan in hanc diem aliquid boni confectum est. Gratum autem nobis est, quod Strenuitas Tua litteras a ⌊caesarea maiestate⌋ obtinere satagat ad ⌊concilium collaterale⌋, ut hoc negotium absolvant. Eas expeditas mittat Strenuitas Tua, sicut pollicetur etc.
Dohanam et illas summas rebellium nunc missa facimus, licet de iis antehac nobis Strenuitas Tua meliorem, quam nunc, spem dederat. ⌊Montem Sericum⌋ primum nobis redintegrari obtineat, deinde dohanae et summarum rebellium pro industria sua curam habebit, aut unius horum duorum.
⌊Carducium⌋ forsan penuria expensarum ⌊Neapolim⌋ profectum esse cognovimus ex litteris Strenuitatis Tuae. Quid agat ⌊Scipio⌋ et quomodo res suas confecerit, quandoque abierit, significet nobis Strenuitas Tua, ut solet.
Quod alios sexingentos ducatos auri Strenuitas Tua a ⌊Velseris⌋ non acceperit, non illibenter audimus, nec enim omnino licuisset, neque id umquam de Tua Strenuitate certo nobis pollicebamur. Hos autem sexingentos, , quos ex gratia nostra pro Tua Strenuitate ⌊Velseris⌋ nos soluturas submisimus, scribit nobis magnificus ⌊Ludovicus Aliphius⌋, scribit etiam et ⌊thesaurarius noster⌋, iam solutos esse, quod etsi ita factum esse, nihil addubitemus, cum isti nobis non nisi vera, uti par est, scribere soleant, tamen ea in re et adhuc scribemus illis.
Falso quidam rebus nostris infesti magnificum ⌊Ludovicum Aliphium⌋ calumniantur, non enim is adeo ingenii imbecillis est vel petulantis, qui ea, de quibus illum insimulant, facere debeat. Talis numquam cognitus erat. Propterea gratum nobis est, quod Strenuitas Tua illum excusaverit. Idem semper, quotiens opus fuerit, ubique faciat, diligentissime hortamur. Nos autem de iis omnibus ab ipso ⌊Ludovico Aliphio⌋ responsum exspectamus.
Confiscationem bonorum ⌊Nicolai Maria de Lambertis⌋, in crimine laesae maiestatis condemnati, magnificus ⌊Ludovicus Aliphius⌋ impedit non propter commodum nostrum, quandoquidem restituta inde uxori dote, vix nobis trecenti ducati cedere possent, bona enim universa vix ad duorum milium summam ascendunt. Sed agitur de immunitate privilegiorum nostrorum, in quorum pacifica possessione et usufructu tam illustrissima bonae memoriae ⌊mater⌋ nostra, quam nos hucusque fuimus, quae si in hoc minimo infringerentur (quod absit), in similibus et maioribus postea non observarentur, quod quam infelix et iniquum foret, nemo est, qui non videat. Quare Strenuitatem Tuam hortamur, ut modis omnibus adnitatur, ne id deducatur in effectum, quod officiales, ut credimus, sine scientia et voluntate ⌊caesaris⌋ adversum iura nostra facere student in praeiudicium et ignominiam nostram.
Scribit nobis Strenuitas Tua cupere illustrem dominum ⌊Ferdinandum Gonzaga⌋ a nobis pelles sabellinas habere. Misissemus grato animo plura, quam ⌊ipse⌋ postulasset, sed nescit Strenuitas Tua, quomodo ipse se erga nos gesserit in ⌊Statu nostro Barensi⌋ nuper tempore belli, non ut affinis, sed velut inimicus noster. Longe aliud coniunctio nostra requirebat. Et hoc volumus, ut Strenuitas Tua illi dicat, ne nos ignorare arbitretur. ⌊Eius⌋ tamen fratri, domino ⌊duci Mantuae⌋, et matri ac sorori misimus antea libenter equos, sabellos et armelos etc.
Quod nobilem iuvenem ⌊Nicolaum Myszcowski⌋ nostra causa reverendissimo domino ⌊cardinali Leodiensi⌋ dederit et commendaverit, gratum nobis est. [Mer]ebitur id ipse et cum patre amicisque suis Strenuitati Tuae.
Quae bene [valeat] et negotiorum nostrorum curam habeat.