List #4903
Johan WEZE do Ioannes DANTISCUSBruges, 1540-07-12
Rękopiśmienne podstawy źródłowe:
Publikacje:
|
Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
GStA PK, XX. HA Hist. StA Königsberg, HBA, C 1, No. 705, f. 2r
De rebus novis sic habeat inter caesaream maiestatem et regem Galliarum firmam hactenus esse concordiam, quamdiu induciae X annorum confectae in Aquis Mortuis durabunt, quas rex Galliarum pollicitus est se integerrima fide servaturum. In Anglia res publicae sunt satis pacatae. Rex tamen non cessat saevire in suos. Coniecit hisce diebus in carceres fratrem ducis de Nortfort et praesidentem Caleti, ac dominum Crumwelt supremum suum consiliarium et maxime apud regem auctoritatis, cuius bonis fisco regio adiudicatis. Rex statuit illum ignis supplicio afficere, quia accusatus sit Lutheranismi, huiusmodi tyrannidem cotidie in suos exercet et verendum est, ne longe ms. longa(!) ⌈longelonge ms. longa(!) ⌉ peiora brevi committat. In Hagenoa habentur quaedam comitia, quibus interest rex Romanorum et ceteri catholici principes. Lutherani vero eo nondum venerunt, nonnulli tamen miserunt suos oratores, sed nondum quicquam conclusum est, quamvis mensem iam totum ibi absumpserint, quicquid successerit significabo.
Magnificus dominus Cornelius Scepperus iam pridem missus est a sacratissima caesarea maiestate in Hungariam ad serenissimum dominum regem Ioannem, brevi autem reducem speramus.
Princeps Orangiae, filius quondam comitiis de Nassau contraxit matrimonium cum filia ducis Lotharingiae, quod Deus utrique bene vertat.
Reverendissimae Domine, occlusis iam litteris, supervenit nuntius ex Anglia, die Sabbati proxime praeterita latam esse sententiam in publico parlamento repudii inter Annam ducem Clivensem et ipsum regem Angliae. Causa repudii praetexitur, quod rex fidem prius dederit sorori ducis de Suffort eamque ideo esse suam legitimam coniugem, praefatam vero minime.