Dignata fuit mihi novissime Maiestas Vestra Serenissima scribere, quod fratrem meum ⌊Georgium⌋, quem aegrum ⌊Neapoli⌋ apud dominum ⌊Ludovicum⌋ reliqueram, ⌊reverendissimo domino meo Cracoviensi⌋ commendavit et quod in mea absentia amicorum meorum curam suscepit, quo hic tanto liberius et vigilantius negotiis Maiestatis Vestrae Serenissimae intenderem; pro qua singulari Maiestatis Vestrae Serenissimae gratia eas quas potui gratias habui habiturusque sum
cf. Verg. A. 4 336 ⌊dum memor ipse mei, dum spiritus hos regit artuscf. Verg. A. 4 336 ⌋. Fretus itaque tam clementi Maiestatis Vestrae Serenissimae propensione audentius ad illam scribo. Est mihi soror, quam una cum ⌊parentibus meis⌋ cum dote pro nostra condicione satis ampla marito cuidam in ⌊Lituaniam⌋ dederamus, qui nobis insciis multis debitis erat oberatus. Ille non diu supervixit. Venerunt post eius mortem creditores et pro debitis suis quicquid ille reliquerat, utpote curiam seu domum et omnia, quae in eo erant, acceperunt; sic quod vix cum vestibus suis soror mea manus eorum effugerat, amissa dote et aliis bonis, quae adintulerat, fuitque postea circiter IV annos vidua. Et cum nulla calamitas sola venire soleat, cum sic spoliata rursus ad ⌊parentes meos⌋ ex ⌊Lituania⌋ in ⌊Prussiam⌋ contenderet, stante bello novissimo in ⌊Konigsperg seu Monteregio⌋ id, quod illi fuit reliquum, per officiales ⌊domini magistri⌋ fuit receptum. Qua de re ad preces dominorum, qui ⌊Thorunii⌋ a me permoti pro eo intercesserant, ⌊maiestas regia⌋ de bonis hostium, quae ⌊Gedani⌋ habebantur, illi recompensam quandam fecit, cum qua meoque ac ⌊parentum meorum⌋ subsidio iterum illam marito, quem nunc habet, dedimus, et quia manifestum fuit, quod istiusmodi debita prior maritus mortuus ante sex annos, priusquam eam habuisset, contraxerat, et quod illa etiam dotem suam amiserat, nemo creditorum illam impetiit neque molestavit; cum id etiam de iure illis non licuit. Ad praesens vero, cum
BNW, BOZ, 2053, TG 26, No. 3226, f. 31v
⌊Gedanenses⌋ a religione nostra et oboedientia erga ⌊maiestatem regiam⌋ atque ab omni divino et humano iure defecerunt, meque hic tam procul in servitiis Maiestatis Vestrae Serenissimae agente sororem hanc meam mihi certe in ignominiam turbare iuridice,
cf. Vulg. Ecl 3.16 Vidi sub sole in loco iudicii impietatem, et in loco iustitiae iniquitatem ⌊si iniquitas ius estcf. Vulg. Ecl 3.16 Vidi sub sole in loco iudicii impietatem, et in loco iustitiae iniquitatem ⌋, et minus iuste molestare permiserunt sententiamque contra eam, quod debita haec, quibus numquam est usa, persolveret, tulerunt. Ab ea sententia per maritum eius, ut ibi in more positum est, ad ⌊consules⌋ est appellatum, quae forsan appellatio adhuc illic in praetorio pendet. Quapropter Maiestati Vestrae Serenissimae humillime supplico: dignetur ad ⌊maiestatem regiam⌋ intercedere, ut pro incomparabili in omnes iustitia sua ⌊Gedanensibus⌋ in hac causa silentium imponat causamque hanc usque ad meum reditum ad suum tribunal ex vi suae superioritatis avocet. Rem Deo gratam et gratiae suae erga me convenientem factura.