List #181
[Sigismund I Jagiellon?] do Ioannes DANTISCUSVilnius, 1535-06-13
Rękopiśmienne podstawy źródłowe:
|
Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
Ioanni Dantisco episcopo Culmensi
Reverende in Christo pater sincere nobis dilecte.
Pergratum est nobis studium istud Strenuitatis Tuae erga nos, quo nos singulis de rebus certiores facit, quod ut subinde facere pergat etiam atque etiam hortamur atque postulamus.
De profectione in Moschos idem cum Strenuitate Tua sentimus, nisi quod habenda fuerit nobis temporum et occasionum, quae subinde novae sese offerunt, ratio. Quo factum est, ut aliud iter capessere copias nostras oporteret. Strenuitas Tua bene valeat.
Vilnae, XIII Iunii 1535.