List #123
Ioannes DANTISCUS do Sigmund von HERBERSTEINAugsburg, 1516-12-18
Rękopiśmienne podstawy źródłowe:
Publikacje:
|
Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
Generoso et strenuo domino Sigismundo de Herbstain, equiti aurato, oratori et consiliario caesareae maiestatis, domino et amico observandissimo.
Generose et Strenue Domine, amice colendissime, plurimam commendationem.
Quod toties tot meis litteris Generositati Vestrae molestus sum, quaeso non aegre ferat. Cogit me necessitas, quam Generositas Vestra bene novit, ut scribendo morosior et impudentior sim, praesertim cum quodammodo non a caesarea maiestate solum, verum etiam a serenissimo domino meo derelictus mihi videor. Ad quem igitur in hac rerum angustia confugiam, praeter Generositatem Vestram, quam mihi apprime affectam cognovi, invenio neminem. Dabit itaque his meis importunitatibus veniam. Quae me impraesentiarum potissimum ad scribendum causa compulerit, scio Generositatem Vestram pro sua prudentia bene intelligere. Mare (ut Plautinis verbis utar) commune quidem est omnibus, sed non macellum Graeca hinc mercantur fide. Habent hic omnes oculatas manus, credunt, quod vident. Olim praesente caesarea maiestate Augustae auguste vivebam, nunc autem anguste et haec Augusta me nuper annulis meis spoliavit, brevi etiam catenula mea, quae tenui adhuc dependet filo. Quodcumque est, feram ob amorem caesareae maiestatis patienter, domi non ferrem, modo sciam sic esse mentem suae maiestatis, si etiam me vendere oportuerit omnia et cum vita esse in discrimine. Quocumque caesarea maiestas voluerit, patiar, nam me serenissimus dominus meus suae maiestati dedit mancipium. Sed haec hactenus. Rogavit me nuntius Valachi, ut pro eo ad Generositatem Vestram intercederem. Qui, quoniam eius dominus cum serenissimo domino meo nunc aliquantisper bene convenit, dignus mihi, quem Generositati Vestrae commendarem, videbatur. Conqueri mihi visus est de levi expeditione. Sciet Generositas Vestra, quomodo aut quid in his agendum etc. Ultimum et novissimum est, quod ardentissime cupio, ut Generositas Vestra quantocius huc ad nos vinculatos in claustris desideratissime faustiter adveniret. Cuius adventum Deus Optimus Maximus felicissimum faciat et cito etc. Si commode Generositas Vestra poterit post nactam aliquam opportunitatem, quaeso me caesareae maiestati domino meo clementissimo suppliciter commendet et dicat me paratum usque ad mortem ad quaevis servitia obeunda ad suae maiestatis mandatum, prout etiam sua caesarea maiestas iam quater experta est, et in omnibus sic me diligentem et fidelem, ut aliquem, qui ab unguiculis in aula suae maiestatis educatus est, inveniet. Commendo me Generositati Vestrae.
Datae Angustae, XVIII Decembris 1516.
Eiusdem Generositatis Vestrae deditissimus Ioannes Dantiscus, doctor etc., serenissimi Poloniae regis nuntius et secretarius.