List #5706
Sigismund I Jagiellon do Ioannes DANTISCUSVilnius, 1541-11-01
odebrano Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1541-11-16 Rękopiśmienne podstawy źródłowe:
Pomocnicze podstawy źródłowe:
Publikacje:
|
Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
Reverendo in Christo Patri, domino Ioanni episcopo Varmiensi sincere nobis dilecto
Reveren(d)o in Christo Patri, domino Ioanni episcopo Varmiensi sincere nobis dilecto Sigismundus Dei gratia rex Poloniae, magnus dux Lituaniae, Russiae, Prussiae, Masoviae etc. dominus et heres.
Reverende in Christo Pater, sincere nobis dilecte.
Quod fuerit stud[ium] Paternitatis Vestrae, ut difficillimis his et periculosis temporibus aliqua fiere[t] ... [n]ecessitate terrarum nostrarum Prussiae contributio, cognovim[us ex litterarum] exemplo, quas ad comitia scripsit Paternitas Vestra, quarum nob[is] ... [sup]plicavit reverendus in Christo pater, dominus Samuel episcopus Plocensis ... [v]icecancellarius sincere nobis dilectus estque nobis officium ... gratum.
Quae vero scribunt ad nos consiliarii de appel[latio]nibus, quibus causis adducti eorum precibus locum non dederimus, ex nostris ad illos litteris Paternitas Vestra cognoscet.
Quae bene valeat.
Vilnae, prima Novembris anno Domini M-o D-o XLI-o, regni nostri anno XXXV-o.
Ex mandato regiae maiestatis proprio