List #3155
Maciej KALECKI of Mąkolin do Ioannes DANTISCUSVilnius, 1547-07-07
odebrano Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1547-07-10 Rękopiśmienne podstawy źródłowe:
|
Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
Reverendissimo in Christo Patri, Domino Ioanni Dei gratia episcopo Varmiensi etc., domino et fautori observandissimo
Reverendissime in Christo Pater et Domine, fautor observandissime.
Salutem et felicitatem.
Legit sacra maiestas regia et equidem libenter semotis arbitris litteras Vestrae Reverendissimae Dominationis, quibus quid responderit, ex sacrae maiestatis suae litteris plenius cognoscet. Mihi vero non videtur, quod huiuscemodi litterae servandae essent. Concerpam omnes vel igni tradam, quamquam non admodum multae sint. Idem et Paternitati Vestrae faciendum censerem, praesertim de his, quae aliquid secreti continerent, ne odium et invidiam pararent praeter necessitatem. De negotio domini Ioannis a Baizen castellani Elbingensis, iterum sacra maiestas regia scripsit sacris parentibus suis et reverendissimo domino episcopo Cracoviensi. Faxit Deus, ut felicius, quam antea ter scripsimus. Nihil autem ad ultimum, quam metamorphosim quandam insperatam rettulimus. Sed comitia Regni, ita ut certo significatum est, mature celebrari debent, priusquam dominus Bazinski possessionem sit dimissurus. Et comitiis princeps noster ita, ut omnino speramus, intererit, ibi pro domino Bazinski aliquid curari poterit. Si tamen cum litteris ad principes se conferre nunc voluerit, arbitrio suo stabit.
Commendo me in gratiam Vestrae Reverendissimae Dominationis.
Vilnae, die VII Iulii anno Domini 1547, raptissime.
Deditissimus servitor Matthias a Macolin, praepositus Trocensis etc. subscripsit.