1535-07-02⌊2-a huius1535-07-02⌋ accepi per nuntium meum ⌊⌋ Reverendissimae Dominationis Vestrae datas ⌊Luboviae⌋ 1535-06-30⌊ultima Iunii1535-06-30⌋, cum illis quoque varias rerum novitates et inprimis quod mea scire interesse putabam, videlicet exempla regiarum litterarum communiter ad dominos consiliarios harum terrarum intitula<ta>rum, quas tametsi aequo iure, cum nuntius sive portitor apud me esset, postulare et aperire legereque potuissem, continui tamen me, ex quo nuntius mihi quicquam in commissis habere de his nihil asseruit, arrogare etiam mihi nolui, quod aliquomodo directe aut indirecte improperare valeret mihi, nec fimbrias meas ultra extendere, quam decet, temptabo, modo officio meo cum dignitate et honore absque diminutione et contemptu queam uti.
Carmina per Reverendissimam Dominationem <Vestram> ⌊⌋ et ⌊⌋ docte congesta, admodum legendo recrearunt animum meum. Tamen non destituere minus exinanire Reverendissima Dominatio Vestra prodigum se, sed in omni doctrina doctum et solertem atque virtuosum, quantum dictamen tolerare potuisset, potius appellare debuisset, quia tamen id ita factum est, non sine summa Vestrae Reverendissimae Dominationis prudentia id actum esse censeo et laudari a laudatis potius, quam a se ipsa factum, arbitror, voluit.
De profligatione ⌊Lubicensium⌋ terra et mari in primis cognati mei e ⌊Gdano⌋ certiorem dederunt, deinde
illustrissimus
⌊dux Prussiae⌋. Litterae sunt enim unius contextus, de suis autem seu confoederatis principibus, qui certamine praesentes et manuali consutione interfuissent, nihil adhuc accepit. Omnia illa ex ⌊Haffnia⌋, quam Coppenhagen appellant, effusa sunt. Per terras, ut mei scribunt, in ⌊Gdanum⌋ nondum appulit nemo. Dii dent, ut illa vera sint et Lubicenses {et Lubicenses} praestent temeritatique eorum debitam retributionem. Damnificarunt non solum Dominationem Vestram, sed et me, et plurimas oras, nam moris est hic, quod censuarii mei rustici merces suas, utpote linum et lupulum solleant vendere civibus meis et etiam externis, illi rursus fideiubent oeconomo meo ad deponendum et persolvendum censum termino eis constituto et quia illi fideiussores de mercibus suis eo, quod mare non est pervium, nihil valeant vendere, per consequens etiam oeconomo meo erogare et solvere nihil queant. Debent illi ultra II millia marcarum, fiducia tamen bona me fovet, ubi necessitas et egestas inchoabit urgere, me non deserent cognati mei et ne etiam Dominatio Vestra Reverendissima frumenta sua habeat vilius, quam valent, vendere, inquantum potero eidem Vestrae Reverendissimae Dominationi libenter opitulabo, implorans Dominum Deum, dominatorem terrae caeliq[ue], ut nos levet ab hoc impedimento et hostium elatos conatus confringat et conterat, qui et nos liberi absque pavore, navigatione et peregrinatione consuetis frui valeamus.
Ceterum non memini me legisse, quod domini consiliarii ⌊maiestati regiae⌋ questi sint de castri Margenburgensis provisione ac Slochavensis collatione, sed id me legisse recordor, quod rex ad postulationem et petitionem eorundem respondit se iam antea, priusquam litteras eorum accepisset, de utroque castro providisset speransque non improbaturum iri per eos consilium et factum suae maiestatis nec adversaturum privilegiis eorundem etc. Cum tamen, si haec collocationes in consilium ducerentur, comperirentur, meo iudicio, clara luce, quod transactio Gdanensis, quoad Margenburgum, et privilegium patriae, quoad Slochau, admodum sint laesa et transgressa, ex quo tamen placet, ut sileamus, sileam et ego, neminem enim habeo mihi attinentem consanguineitate et iunctum, pro quo instem et rogem. De Margenburgensi praefectura iam transtuli votum meum in sacram maiestatem regiam ex causa, quam Dominationi Vestrae Reverendissimae non pridem litteris meis significavi, tantum cupio, teste Deo, ut non pro privata utilitate sed communi aequa lancea sollicitaretur, non pro uno solum sed coniunctim omnibus.
Equum, quem Reverendissima Dominatio Vestra pro equirio suo a me accomodatum tene[t], si non sit aspernabilis Reverendissimae Dominationi Vestrae, quo eum a me dono datum retineat, cupio, tametsi senex est, pro equirio tamen utilis, bonus et valens est.
Cum his me solito fraterno amori Reverendissimae Dominationis Vestrae diligenter commendo, ipsam salvam esse et felicibus saeculis vivere cupiens.
Reverendissime mi Domine.
Cum hac sigillare mandavissemus, redditae sunt mihi Reverendissimae Dominationis Vestrae ⌊⌋ cum variis novis per <s>chedas in se continentes, de quibus agimus ingentes gratias, vicem compensaturi, cum se similia nobis offeruntur vicissitudinariis et amicis officiis.
Durum est mihi audire de causa ⌊Costka⌋, quae in ignominiam omnium nostrum hucusque veluti studiose protracta et suspensa est. Est adhuc, uti credimus, ille canonicus Posnaniensis, qui inter Dominationem Vestram et defunctum palatinum Posnaniensem internuntius et proseneta in huiusmodi causa fuit; sciret dicere veritatem rei, si saltem pro teste admittendus esset. Taedio afficior huius causae agere mentionem. Futurum praescivi ⌊consiliarios harum terrarum⌋ vocari in ⌊Cracoviam⌋ ad nuptias ⌊reginulae⌋ et ⌊marchionis⌋. Dominus Deus illas etiam in nostram consolationem prosperare et secundare, praecor, dignetur.
Destinaveram nuntium meum ad sacram ⌊regiam maiestatem⌋ eidemque notum fecimus de profligatione ⌊Lubicensium⌋ etc., qui hac hora rediens nobis litteras adduxit, quarum exempla his indita Reverendissimae Dominationi Vestrae mitto, cupiens eam agere iterum atque iterum annos felices et rectissime valere.
Datum 13 Iulii.
Idem ⌊Mauritius episcopus⌋ scripsit.