List #2341
Sigmund von HERBERSTEIN do Ioannes DANTISCUSCracow (Kraków), 1540-09-09
odebrano Graudenz (Grudziądz), 1540-10-03 Rękopiśmienne podstawy źródłowe:
Pomocnicze podstawy źródłowe:
Publikacje:
|
Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
Reverendissimo domino, domino Ioanni Dantisco episcopo Varmiensi etc. domino suo observandissimo
Reverendissme Domine, domine observandissime. Post servitiorum meorum commendationem.
Etsi iam diu ad Vestram Reverendissimam Dominationem non scripserim, in causa est serenissimi regis Romanorum adventus ex Haganoa ms. haganoe(!) ⌈HaganoaHaganoa ms. haganoe(!) ⌉. Is ms. iis(!) ⌈IsIs ms. iis(!) ⌉ enim tantum negotii dedit, ut etiam ante adventum non poterat bene inchoari et demum perfici. Interim etiam advenit dominus Cornelius Scep<p>erus observandissimus Vestrae Reverendissimae Dominationis, cumque ipse omnia et singula ad Vestram Reverendissimam Dominationem perscriberet, nihil mihi residui reliquit. Mitto itaque Vestrae Reverendissimae Dominationi illius litteras, ego vero defessus denuo curro in Lithuaniam. Utinam esset opportunitas conveniendi Vestram Reverendissimam Dominationem! At non video modum, curabo tamen, si saltem se aliqualis condicio offeret. Desiderio desidero Vestram Reverendissimam Dominationem posse videre meam Moscoviam et Illius audire opinionem, si in aliquo mutanda esset aut omnino supprimenda. Item de tabula Sueciae cuperem conferre, de illis inauditis mirabilibus[4]. Accidit ante aliquot tempus de illis latis cornibus et gravibus in formam quasi manus extensis disputatio ad serenissimum regem Romanorum dominum meum clementissimum, qui contendebat esse cornua onagri. Ego contra afferebam multa cornua illorum animalium me vidisse, quae tamen in nullo nec in longitudine, latitudine et gravitate conveniunt. Atque ita in hunc diem lis sub iudice pendet. Sup<p>lico Vestrae Reverendissimae Dominationi, si posset me de his informare. Immo si Vestra Reverendissima Dominatio pronunc non certo habet, ab aliis inquirat, quorum animalium sunt illa ipsa cornua ... illegible⌈...... illegible⌉ tam lata, tanta et gravia. Ego in quibuscumque potero reserviam Vestrae Reverendissimae Dominationi, cui me et mea servitia denuo commendo.
Ex Crac{c}ovia, VIIII Septembris anno 1540.
Vestrae Reverendissimae Dominationis obsequentissimus Sigismundus ab Herberstain, liber baro.
[4 ] Most likely a reference to Olaus Magnus’ famous map of Scandinavia, published in Venice in 1539 and titled Carta marina et descriptio septemtrionalium(!) terrarum ac mirabilium rerum in eis contentarum.... Herberstein probably also has in mind the critical remarks of Maciej of Miechów, with which he must have been familiar, concerning the widespread views at the time as to the unusual natural phenomena and strange customs in the Scandinavian countries. These remarks are featured in the letter of dedication of the first edition of Tractatus de duabus Sarmatiis Asiana et Europiana (Cracow 1517) and in the letters included in the amended second edition of 1521. For more on this issue, see Introduction, p. !!!