List #5148
Ioannes DANTISCUS do Joachim von WATT (VADIANUS)Freiburg, 1518-12-17
Rękopiśmienne podstawy źródłowe:
Publikacje:
|
Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
[...] text damaged⌈[...][...] text damaged⌉ do text damaged⌈[do]do text damaged⌉ctissimoque viro Ioachimo Vadiano text damaged⌈[Vadiano]Vadiano text damaged⌉ me text damaged⌈[me]me text damaged⌉dicinae doctori oratori poetae a text damaged⌈[poetae a]poetae a text damaged⌉ caesa text damaged⌈[caesa]caesa text damaged⌉re laureato tamquam fratri carissimo.
Ioannes Dantiscus etc. Ioachimo Vadiano etc. salutem.
Cum nuper peregrinandi, ut nostri dicunt, causa per Helvetios, ubique Te quaerebam, irem, nemo fuit, qui, ubi esses aut ageres, me edocere potuit. Pro summo meo in Te amore, quo Te plus quam dici potest prosequor, Te libenter convenissem. Quocumque igitur me verti et alicuius litteraturae hominem offendi, primum, quod loqui incoepi, Vadianus fuit. Sed nullus per hoc iter, quis esses, scivit. Postremo huc diverti repperique quosdam meos comites, viros nobilissimos, qui superioribus annis una mecum in Syriam navigarunt. Illorum opera familiaritatem cum viro eruditissimo expertissimoque domino Petro Falcone, huius urbis praefecto, contraxi, cum quo dum pro illius in me humanitate facerem verba plurima, Tui obiter incidit mentio. Quamgratum mihi fuerit, quod homo iste candidissimus Te noverit, explicare nequeo. Unde dum eum intentum viderem, ut sciret, quis essem, remisi eum ad commentaria Tua in Pomponium Melam, quae a Te dono acceperat.
Multum Tibi debere, carissime Vadiane, quamdiu in vivis sum, fatebor, quod tam amico iudicio me doctissimis Tuis scriptis immortalem reddideris. Dabitur vicissim a me opera, si olim quicquam ingenio hoc meo, qualecumque est, eniti possum, non, ut dici solet, mulus mulum etc., quo Tibi ex vero et sincero de Te iudicio non ingratus videbor. Sed haec hactenus. Ut scias, quae me causa huc coegerit: ingressus sum iter in ultimas Hispanias ad sancti Iacobi sarcophagum et spero
Freta deo virtus fortunam vincet iniquamDuraque post faciet mitia fata mihi.
Tu interea absens absentem memori sub pectore conde. Sis memor ipse mei, contra memor ipse manebo. Si quandoque feliciter, quod Deus Optimus Maximus faxit, rediero, Te non viso nequaquam ab Helvetiis solvam. Vale et Dantiscum Te plurimum diligentem et observantem ama.
Dat(ae) or Dat(um)⌈Dat(ae)Dat(ae) or Dat(um)⌉ Friburgae, 17 Decembris, post partum Virginis 1518.