List #579
Cornelis DE SCHEPPER do Ioannes DANTISCUSMaastricht, 1531-01-17
Rękopiśmienne podstawy źródłowe:
Pomocnicze podstawy źródłowe:
Publikacje:
|
Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
Reverendissimo et excellentissimo Domino, domino Ioanni episcopo Culmensi, serenissimae regiae maiestatis Poloniae oratori etc., domino suo honorandissimo
Salutem.
Heri cum huc venissem, abierat caesar neque creditur biduum mansurus Leodii, abiere adhaec orig. adhec⌈adhaecadhaec orig. adhec⌉ ab eo, fere quotquot illum comitabantur. Orator Anglus recta est hoc mane profectus Bruxellas, quod negaret se a Leodiensi invitatum, nisi simplicibus verbis. Solum Gallum esse instantius invitatum neque vero ullam habitu written over a(?)⌈a(?)uu written over a(?)⌉m iri rationem cuiusquam in hoc tumultu. Is se tibi plurimum commendat.
Ego, cum ablata sit spes oportune caesarem consequendi, recta propero domum mansurus ibi biduo, deinde recta venturus Bruxellam. Hospes huius domus vir est bonus et praesumens orig. presumens⌈praesumenspraesumens orig. presumens⌉ de potu, hospita non infaceta. Credo non habiturum te malum diversorium. Emi hic equum et sic hodie equito ad Diest. Cras ero Machliniae. Duplex est tibi via, aut per Lovanium longior sed melior, altera per Diest. Utramvis elige et bene vale.
Traiecti ad Mosam, XVII-o Ianuarii 1531.
Eiusdem Dominationis Vestrae Reverendissimae humilis inservitor Cornelius Duplicius Scepperus