» Korpus Tekstów i Korespondencji Jana Dantyszka
Copyright © Pracownia Edytorstwa Źródeł i Humanistyki Cyfrowej AL UW

Wszelkie prawa zastrzeżone. Zabrania się kopiowania, redystrybucji, publikowania, rozpowszechniania, udostępniania czy wykorzystywania w inny sposób całości lub części danych zawartych na stronie Pracowni bez pisemnej zgody właściciela praw.

List #776

Ioannes CAMPENSIS (Jan van CAMPEN) do Ioannes DANTISCUS
Nuremberg, 1532-04-23


Rękopiśmienne podstawy źródłowe:
1czystopis język: łacina, autograf, UUB, H. 154, k. 80
2regest z ekscerptami język: łacina, angielski, XX w., CBKUL, R.III, 30, Nr 57

Publikacje:
1AT 14 Nr 201, s. 319-320 (in extenso; polski regest)
2DE VOCHT 1961 Nr DE, 209, s. 138 (angielski regest)

 

Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny

 

UUB, H. 154, f. 80v

Clarissimo principi domino Ioanni Dantisco Culmensi episcopo, serenissimi Poloniae regis oratori Ratisponae in aedibus domini decani

Ratisponae

UUB, H. 154, f. 80r

Heri inter cenandum redditae sunt nobis litterae, Praesul humanissime, quae quamvis nos exhilararent maxime, quod scribas isthic evenisse Tibi ex animi sen<ten>tia omnia, non parum tamen puduit Tuas ad nos pervenisse litteras prius, quam Tu accepisses nostras. Cessatum est a nobis primis, ut fateamur, quod verum est, diebus nonnihil, partim quod typographus ad rem nostram aggrediendam erat imparatior, partim quod Eobanus noster nullum humanitatis erga me officium Tua causa omittere volens, non urbem solum hanc, quam elegantissimo carmine nunc recens depinxit, ostedere mihi contentus fuit, sed aliquoties civitate mecum egressus vicinos pagos et hortos oculis subiecit, quare ex ambulatione fessi poculis nos aliquanto liberalioribus saepiuscule recreavimus. Ob hos mores, si succensere mihi volueris, obiiciam te ipsum Tibi, qui huic humanissimo et modis omnibus elegantissimo poetae abiens hinc me commendaris in the other hand, written over asseasserisris in the other hand, written over asse. Nosti poetarum mores, cum sis ipse meritissimus, lauro insignitus in the other hand, superinscribed in place of crossed-out laureatuslaureatusinsignitusinsignitus in the other hand, superinscribed in place of crossed-out laureatus poeta, scis musarum ingenia, quae haurientibus locis gaudere soleant, quare mirum Tibi videri non debet, si cum Eobano nostro, Musarum tanto antistite, poculis addictior written over xiorxiorctiorctior written over xior fuerim, maxime cum quid scriberemus, parum haberemus. Placaberis, certe scio, ubi pro unis, parum in tempore Tibi exhibitis, quaternas acceperis. Misi heri codices duodecim, in quibus si mendas forte fortuna offenderis aliquas, non negligentiae imputabis, sed rei ipsi, nemo enim tam fuit oculatus umquam, ut nihil illum inter recognoscendum libros usquam subterfugerit. Accepi ab hospite nostro, Bove Campestri, florenos quattuor, antea dederat autem decem Petreio; daturus fuerat libenter, quantum postea re ipsa ego comperi, quotquot mihi in Tuis negotiis usui esse potuissent. Vale, Praesul ornatissime, et nostras ineptias consule boni.

Norimbergae, 23 Aprilis 1532.

Tuus modis omnibus Ioannes Campensis