⌊⌋ ad me dedisti XXIII-a huius, eas hac hora accepi. Gratissimae written over um⌈umaeae written over um⌉ vero fuere in hac solitudine, quod ad nos rerum novarum nihil perferatur ob mestum contagionis,[2] quae in ⌊urbe⌋ hac grassata est hactenus, nunc vero sensim flante Aquilone diminuitur. Proinde longe maximas gratias habeo isti humanitati tuae.
Quod ad nos attinet, in ⌊arce⌋ sumus eamque tuemur hoc securiores, quod toto tempore, quo multi mortales in urbe et agris interiere, nemo ex iis, qui in arce fuere, aliquod pestis sensit incommodum. Iacet enim in rupe undique exposita ventis, non illam paludes aut lacus circumiacent, sed montes et plana quaedam. Accedit et illud, quod longe maxima contagionis causa a paupertate initium habuit, superiori orig. superiore⌈superiorisuperiori orig. superiore⌉ enim triennio in ⌊hoc ducatu⌋ rarissimae sementes factae fuere. Nunc vero damnum id resarcitum est abunde orig. habunde⌈abundeabunde orig. habunde⌉, quo fit, ut vulgus sine iudicio a summa inopia ad rerum abundantiam orig. habundantiam⌈abundantiamabundantiam orig. habundantiam⌉ perveniens rationem in victu non servet. Nos vero huic rei peropportunum remedium nacti sumus, bonis enim cibis vinoque munimur adversus caeli orig. celi⌈caelicaeli orig. celi⌉ inclementiam, si qua est, quod minime arbitramur. Cernere est enim hic volantes milvios et haliaetos orig. halietos⌈haliaetoshaliaetos orig. halietos⌉, quod signum negant contagio affecti aeris esse. Quicquid id est, non egredimur, nisi rarissime, et ego interim
cf. Gel. 14.2.1; Adagia 465 Mutos magistros libros prouerbialiter olim nominabant. Docere enim possunt, loqui non possunt. Et qui legendis modo eloquentium scriptis eloquentiam sunt consequuti, ii gloriari possunt se a mutis praeceptoribus dicendi artem didicisse. Aulus Gellius lib. xiiii. ca. ii.: Quoniam vocis (ut dicitur) viuae poenuria erat, ex mutis (quod aiunt) magistris cognoscerem, nimirum libros innuens ⌊solatium ex mutis, quod aiunt, magistriscf. Gel. 14.2.1; Adagia 465 Mutos magistros libros prouerbialiter olim nominabant. Docere enim possunt, loqui non possunt. Et qui legendis modo eloquentium scriptis eloquentiam sunt consequuti, ii gloriari possunt se a mutis praeceptoribus dicendi artem didicisse. Aulus Gellius lib. xiiii. ca. ii.: Quoniam vocis (ut dicitur) viuae poenuria erat, ex mutis (quod aiunt) magistris cognoscerem, nimirum libros innuens ⌋ capio et voluptatem non mediocrem, nam versus scribere vix possum amplius, nescio qua ratione. Volui tamen in gratiam cum ⌊Musis⌋ redire, sed invita ⌊Minerva⌋.
Exspecto orig. Expecto⌈ExspectoExspecto orig. Expecto⌉ indies revocationem, cuius rei permagnam spem fecere mihi litterae caesarianae et domini ⌊ab Hoochstrate⌋, quae fuere perquam benignae, laudantes prudentiam et dexteritatem et si quae alia dici possunt. At praestat orig. prestat⌈praestatpraestat orig. prestat⌉ interim aliquod specimen industriae exhibere, quam in media plebe delitescere, utcumque non sit cum permagno commodo coniuncta provincia. Non dubito, quin litteris tuis apud amicos in ⌊Polonia⌋ me excusaveris, quo minus etiam rescripserim, indicaveris. Has autem ad ⌊uxorem⌋ meam ⌊Michaëli⌋ tuo tradas, precor[3] et, s written over b⌈bss written over b⌉iquid
AAWO, AB, D. 67, f. 82v
sit, quod occurrat, scribere non graveris.
Laboramus hic penuria chartae, quo fit, ut brevior esse cogar. Glandium enim feracior est regio haec quam rerum aliarum. Unum vidi, quod referre non pigebit. Est monasterium sub arce Benedictinorum.[4] In templi huius pariete lupatum pendet ferreum et magnum, ad quod osculandum rustici promiscue conveniunt figuntque magna cum veneratione. Monachi lupatum aiunt asini illius esse, cui insedit ⌊virgo mater⌋, dum in ⌊Egyptum⌋[5] proficisceretur, aut certe illius, qui ⌊Deum written over us⌈usumum written over us⌉⌋ ⌊Hierosolymam⌋ portavit. Feruntur et huius miracula nonnulla. Contra dolores dentium sane aiunt peropportunum esse remedium.[6] Eo res Christiana deducta est paper damaged⌈[t]t paper damaged⌉.
Tu interim rectissime vale et me tibi commendatum habe. Salutat te collega meus.[7]