List #3316
Hieronymus AURIMONTANUS (GÜRTLER von Wildenberg) do Ioannes DANTISCUSThorn (Toruń), 1548-01-10
odebrano Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1548-01-15 Rękopiśmienne podstawy źródłowe:
Publikacje:
|
Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
Reverendissimo in Christo Principi et Domino, domino
Salutem plurimam dico.
Salutatio Reverendissimae Paternitatis Tuae erga me atque universam familiam meam non potuit mihi non esse gratissima, Colendissime Praesul, scio enim illam profectam esse ab ingenio liberali atque integerrimo animo. Quare Celsitudini Tuae tuisque omnibus gratiam habeo non mediocrem. Quod autem ad medicae facultatis libros Amplitudini Tuae conditos attinet et ad titulum, ex Simone internuntio Indulgentissimae Paternitatis Tuae satis superque intellexi. Ex quorum dedicatione nihil cupio, nisi Amplitudinis Tuae amicitiam et favorem. Quae alias de me non semel optime merita est. Libri itaque illi mei typis excudendi nil aliud sibi volunt, nisi ut testentur, nos aliquando vixisse. Tempora enim haec nostra sunt a Deo Optimo maximo nobis collata, quibus ut ad laudem Dei utamur, necessum est et nos quidem vocationi nostrae ut respondeamus, oportet. Tuae itaque Celsitudini gubernandi, mihi scribendi munus datum est. Quae omnia ut ad Dei laudem referamus, operae pretium est. Vale, Pater Clementissime, et me tibi commendatum habe.
Tuae Reverendissimae Paternitatis cliens