Videor mihi nunc non paulo felicior, quandoquidem patronorum meorum numero tantus accessit vir et is praesul, adeoque longe doctissimus praesul, et qui hoc nomine in ⌊Hispania⌋, ⌊Italia⌋ ac ⌊Germania⌋ celebris habeatur apud plerosque. Quid enim attinet de ⌊Prussia⌋ patria comminisci, ubi est heros ille magno in pretio, non tam eruditionis quam pietatis causa? Felices vero armatas,
e quibus ingenium tam nobile venit ad auram.
Illustris tanto est ⌊Prussia⌋ facta viro.
Fama fuit Scythica quondam de gente vocari
Sarmatiam, ⌊Prussos⌋ atque fuisse ⌊Getas⌋.
At nunc barbaries, si qua est, dispelletur omnis,
Ingenium postquam ⌊Prussia⌋ tale dedit.
Verum ineptus sim, si meis inconditis versiculis ac sinistro natis ⌊Apolline⌋ Tua Celsitudo delectari, non enim dicam ornari arbitrer, ut quae vel citra quorumvis elogia, sua, hoc est virtutis, laude fruatur. Equidem non soleo pangere carmina, immo non calleo, nec huic rei hoc quidem tempore do vel tantillum operae, quippe austero illi ac odioso studiorum generi addictus, quod theologicum appellant. Nunc vero incidit in mentem nescio quo afflatu, ut familiariter scribens on the margin⌈scribensscribens on the margin⌉ ad Dantiscum illum scribens, episcopalis fastigii iubar, luUUB, H. 154, f. 15vderem sane quam agresti calamo, nisi forte eo audaciae me pertraxit Dantisci Musa, mirum dictu qualis, ut quidem illa sese in ⌊⌋ exeruit, quem nuper Tua Celsitudo ⌊⌋ suis adiunctum ad me ex ⌊Heilsberga⌋ misit. Atqui ego on the margin⌈egoego on the margin⌉ poetae quidem litteris respondere potero versifex, sed minime poeta immo ne versifex quidem, si ipse me acrius circumspiciam, sed nugator potius,
quique solet chartas commaculare bonas.
Quod autem Tua Celsitudo delucubrationibus meis tam honorifice praedicat, easque sibi cum primis placere testificatur, non perinde agnosco, quod certo sciam Tuam Celsitudinem amorem hidden by binding⌈[em]em hidden by binding⌉ religionis abs me defensae, non etiam styli, qui ipse mihi displicet, admiratione candidius pronuntiare de meis leptologematis, sane ut eruditis oculis atque auribus haec arrideant, quae lucubro, numquam hidden by binding⌈[uam]uam hidden by binding⌉ sperare potui, in tanta nimirum optimorum librorum copia, quam ingenisosissima typographia velut ex locupletissimo κειmelio perbenigne in orbem effundit. Nos certe
scribimus indocte, doctis ridenda, fatemur
Digna nec ⌊Aonidum⌋ quae damus esse choro,
Attamen ista pius syngrammata virque puerque
Perlegit, atque animis imbibit usque suis.
Haec quoque purgatis recitatur scripta cathedris
Nec dedignatur visere nostra Ioves.
Nescio, quo casu primum devenimus illuc,
UUB, H. 154, f. 16r
Stultus ut auderem scribere publicitus.
Causa fuit tanti, ni fallor, maxima coepti
Nostrae perpetuus religionis amor.
Sunt equidem duo lustra, quod huc me on the margin in place of crossed-out ...⌈... illegible⌈...... illegible⌉huc mehuc me on the margin in place of crossed-out ...⌉ compulit ardor,
Ardor erat fidei, vera, aio, zelus erat.
Vidi, mox dolui lolium succrescere maius
Et solito uberius surgere zizanium:
Hinc ego permotus coepi verboque stiloque
dogmata Montani carpere multa novi.
Id merito feci, mox mittit tela nefandus
Hostis in adversum, belua saeva furit.
Perpetior, recti mihi conscius, omnia dura:
Perpulchrum ratus pro Pietate pati.
Rectum Evangelion pleno vulgavimus ore,
Scripturis dedimus cuncta regenda sacris.
Quem or Quin⌈QuemQuem or Quin⌉ etiam merito concessimus esse resectum superinscribed in place of crossed-out sopitum⌈sopitumresectumresectum superinscribed in place of crossed-out sopitum⌉
Quicquid habet vitii curia pontificis,
Non obluctamur, quin emendetur on the margin in place of crossed-out corrigatur⌈corrigaturemendeturemendetur on the margin in place of crossed-out corrigatur⌉ ad unguem,
Si quid non rectum corpore Matris inest.
Nihilo tamen minus nos adfligit Saxonica superinscribed in place of crossed-out Germanica⌈GermanicaSaxonicaSaxonica superinscribed in place of crossed-out Germanica⌉ factio, atque hoc variis modis. Exhibet molestias ⌊Hessia⌋, odit et insidiatur ⌊Thuringia⌋, ⌊Saxonia⌋ hostiliter insectatur, ⌊Misnia⌋ captat in animam meam, Marchia nova written over o⌈oaa written over o⌉s mihi cruces fabricat, et minitatur caedes, quin tamen hic neque concionatoris vice fungar, neque
UUB, H. 154, f. 16v
libros, quod solebam, incudi chalcographicae datos evulgem. Traducor vulgo, ut qui remorer Verbum Dei apud
ill(ustrissimu)m on the margin⌈ill(ustrissimu)m or ill(ustre)m⌈ill(ustrissimu)mill(ustrissimu)m or ill(ustre)m⌉ill(ustrissimu)m on the margin⌉
principem electorem, cum nihil minus faciam, nec eo segnius per totam provinciam verbum ⌊Luteri⌋ disseminetur. Ais quorsum haec? Horsum, ut Tuae Celsitudini hisce litteris significem, quae fuerit ratio lucubrationum mearum et quantum adversitatis eae qualescumque auctore suo pepererint. De fructu, quem ex his catholici homines capiunt, ad me quotidie et undique scribitur, quo laetiore nuntio tristitiam e pectore discutere consuevi, και ευφημια[1] solatur, quem δυσφημια[2] perturbarat. Profecto verisimile haudquaquam est, id hominum genus sincerum Dei Verbum quaerere, tanto ausu, tanta temeritate, tanta denique malarum rerum inexhausta cupiditate, contemnunt veros bonos beneque de Christianismo meritos, se suaque tantum adirantur, condemnant, quos non audierunt, insaniunt in eos, qui publicam orbis salutem vel cruoris sui dispendio redemerint. Nolim istaec invidiosissima longius persequi. Ceterum de relatione ⌊Matthiae Vuolrab⌋ Tuae Celsitudinis nomine ad meam parvitatem alio tempore oportunius respondebo. Utinam vero id re ipsa praestare queam, quod Tua Celsitudo pro sua in me immeritum dilectione cupit. Et quis tandem est omnium praesulum huius tempestatis, quo ms. qui(!)
⌈quoquo ms. qui(!)
⌉ cum libentius vitam agerem, atque magnus ille Dantiscus? Gestio pectus illud sanum ac doctum exosculari et revereri ven
UUB, H. 154, f. 17r
erabilem canitiem hominis laudatissimmi. In Marchia quidem ita se res habet, ut non usque adeo multum salis hic absumpturus sim. Αχέω superinscribed in place of crossed-out Αχω⌈ΑχωΑχέωΑχέω superinscribed in place of crossed-out Αχω⌉[3] άρχοντα ημων
πειθόμeνον τον αθλιον, φευ ουτος ακριβεζερον τους χουθερομανιτας ηκουε, αχεω καλον τον ηροα εις ταυτα μανθευματα αγαν ανθρωπινα ηπτατηθη[4]. Verum tamen non per omnia cum illis facit φιλιπ μελαγχολων on the margin in place of crossed-out ων⌈ωνχολωνχολων on the margin in place of crossed-out ων⌉[5], ουρβαν βασειλισκος,ιακωβηλλος αλλοιτεσχιςματικοι[6], non perinde probant eius incoeptionem, quod videatur παπιζικοτερο[7] esse, ita enim isti loqui solent. Μισουσιν γαρ εικη της εκκλησιας παρατηρησεις ας δε ο αρχων μη αφιεναι θελει[8]. Quo sit evasurum hoc, ignoro[9]. εγω ορθωδοξος εσομαι, καθως ην, εν πασιν κονδυoνοις, α καθ ημεραν μοι επικειμ adscribed⌈μμ adscribed⌉ονται[10].
Est Deus in nobis, nostra est Ecclesia Christi,
Nostrum Evangelium certaque nostra fides.
Quicquid habet sordis doctrina Scholastica, quicquid
Contraxit reseco longa Latria mali.
Doctrinam veterum sequimur pars optima patrum,
Pars odit primos seditiosa duces.
Sed iam diu satis versificatum est. Impleo proverbium: Qui pessimus est cantor, is potissimum ambit canere. Tua Celsitudo humanissima, nihil dubito, quin sit veniam datura ludicro, tametsi parum litterato. Excusat αμουσον[11] theologiae gravitas et ita de integro studiorum laboribus obruor, ut non
UUB, H. 154, f. 17v
vacet cudere carmen elaboratius. Ελληνισ[12] vero paucula illa obiter inserui, propter insidiatricis calumniae periculum, cuius gratia nolim hac epistola a quovis legi. Porro quoties otium est ab aula multipliciter amara huic animo, circumvolito passim per historiographos Ecclesiae, accurate conquirens, si quid ullubi(?) inveniri queat, quod pertineat ad vitas Sanctorum. Nam fert animus agiologium scribere, tinam vero id tam feliciter possem, quam libenter velim. Id materiae ⌊Lipsiae⌋ primum meditabar, nec diffido ei operae iam supremam manum impositam esse, nisi me novus Pharo, qui ignorabat Ioseph, ex illa urbe totaque ⌊Misniae⌋ terra fugavisset, sive quia libros edideram in pseudevangelicam sectam sive quia in eandem, si licuisset, plures eram editurus. Fugavit in exilium miserum me Sylla(?) et parum afuit, quin spoliasset etiam relictum theologειον. Ea iactura temporis, quod exul perdidi, cedit in detrimentum non tam familiae meae, quam Ecclesiae communis. Neque tamen omnino Reipublicae sterilis fuit fuga illa, praeterquam quod plurimarum rerum nobis et notitiam praebuit et usum. Alioqui quod ad patientiam malorum attinet, usurpare mihi illud ex ele hidden by binding⌈[e]e hidden by binding⌉giis tristissimi poetae potero: Qui iam consuevi fortiter hidden by binding⌈[r]r hidden by binding⌉ esse miser. Hic virtutis honos. Vellem Tua Celsitudo e bibliothecis ⌊Prussiae⌋ aut ⌊Poloniae⌋ vetustissimis, si quid egregii supersit, utpote fragmentum ali
UUB, H. 154, f. 18r
quod legendarum, quas vocant, de divis, huic operi iuvando ad me mitteret, incolume remittendum istuc, simulatque foret transscriptum. Ipse multas ubique bibliothecas pariter et bibliopolia revisi, venans archaea[13] quaedam, sed nihil fere probatum in manus uspiam incurrit. Quae suppetebant, erant ... illegible⌈...... illegible⌉ protrita illa, quorum multitudine ... illegible⌈...... illegible⌉ mundus laborat. Bene valeat Tua Celsitudo, colendissime et Ecclesia digne Antistes. Et commendet serenissimo ac invictissimo ⌊regi Poloniae⌋ infelicem Vicelium ceu ⌊Ulissem⌋ quendam illuc hucque iactatum ac reiactatum. ⌊Regem Ungariae⌋ favere exuli mihi amicorum litterae peramice nuntiant. Expecto a Tua Celsitudine consolatorias.
UUB, H. 154, f. 19r
Eidem Reverendissimo ad cor[14].
Quodd additurus sum, ita me male habet, ut vix aliquid supra. Nemo omnium vivit, qui gravatius roget, ut est nimis illiberale verbum rogo. Sed quando dura Penia(?) ita urget, imminet, instat, temperare non possum mihi, quin rogem petamque pauper ευλογιαν ab eo, qui habet, unde dare possit. Proinde succurrat inopiae meae copia Tuae Celsitudinis propter servatorem oro atque obsecro. Est mihi comparandus nova facie renitens A cum ⌊Chrysostomo⌋ ⌊Augustinus⌋, est emendus Suidas, est vestiendus scriba Nepotianus meus, cuius opera in describendis libris semper indigeo, ut de meis necessitatibus nihil memorem. Dederunt et alii proceres, ultro etiam, sed rerum omnium magna caritas meis loculis nihil reliquum facit. Tritum esse est, nos comperimus: Da et accipe. Et on the margin in place of crossed-out I... Idque⌈I... illegible⌈...... illegible⌉ IdqueEtEt on the margin in place of crossed-out I... Idque⌉[15] nobis praesertim invisis hospitibus omnia ταβιωτικα aequo carius venduntur. Novem discumbimus pransuri, implentes scilicet Nonarium illum, quem ⌊Aulus Gellius⌋ observatum in conviviis olim
UUB, H. 154, f. 19v
fuisse scribit. Singulis hebdomadibus exigit dimidiatum aureum cibarius panis. De obsoniis taceo. Equidem frugalius victitare, vix vulgaris etiam possit sacerdotulus. Sanescit vel spetiem luxus mensula nostra. Et cultus modicus est et simplex, quique professionem decet. In supellectile nihil prorsus ambitiosum, nec huius, qualiscumque illa est, plus suppetit, quam usus quotidianus poscit, Samiis utimur ac simpliciter plebeis omnibus on the margin⌈omnibusomnibus on the margin⌉. Opes librariae forsan aliquanto spendidiores sunt, videlicet cuius supellectilis usum Respublica requirit. Neque enim mihi libros habeo, sed Ecclesiae. Oαρχων quidem numeravit, sed hoc ipsum omne paene creditoribus antea debueram. Pensio farnesiana curta atque macra nimium est: id quod alii etiam indignantur. Nec iam ulla functione, seu ecclesiasticam dicas seu scholasticam, utor, unde nimirum evoluto anno reditus sperandi mihi sint. Sed apud patronum tantum talibus verbis minime opust. Tua Celsitudo miserebitur fortunae meae afflictissimae et Vicelio suo vel communium studiorum gratia benedictionem aliquam
UUB, H. 154, f. 20r
in subsidium mittet, quo se sibi me totum obstringat, utque sit, cur superinscribed in place of crossed-out quod⌈quodcurcur superinscribed in place of crossed-out quod⌉ grato animo beneficum praesulem mecum semper circumferam, precerque pro salute eius.
⌊Lipsiam⌋, si libebit, certius tutiusque mitti potest, ut ego illinc beneficentiam nanciscar, sive hic sim, sive alibi. Valeat iterum Tua Celsitudo in ⌊Christo Iesu⌋, cuius verbum genuinum lucerna pedibus nostris est et animabus medicina. Reverenter salutari cupio ⌊reverendissimum episcopum Cholmensem⌋. Eram ad illum quoque daturus litteras, nisi Tua Celsitudo totum sibi in praesentia vindicasset.
UUB, H. 154, f. 20v
⌊Eidem reverendissimo domino episcopo⌋ ad manus proprias.