List #1043
Johan WEZE do Ioannes DANTISCUSVienna, 1533-11-15
odebrano [1533]-12-27 Rękopiśmienne podstawy źródłowe:
Publikacje:
|
Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Ioanni, episcopo Culmensi et administratori Pomesaniensi, domino et amico meo tamquam patri honorandissimo
Reverendissime in Christo Pater et Domine mi observandissime. Salutem et obsequiorum meorum commendationem.
Hesterno die redditae mihi sunt litterae Paternitatis Tuae Reverendissimae, quae datae erant in Antiquo Castro suo partium Prussiae 14 Octobris una cum annexis litteris suis ad magnificum dominum Cornelium, nostrum communem amicum, ac aliis ad Ulricum Ehinger, quae mihi gratissimae fuerunt maximique solacii. Cum autem dominus Cornelius noster ante illius hinc discessum manu sua satis prolixe scripserit Tuae Reverendissimae Dominationi de rebus per ipsum Constantinopoli gestis, nolui eidem meis ineptiis denuo molestiam inferre. Pacem attulit et illius confirmationem atque dominum Aloysium Griti de mense Februarii adventurum pro confinibus designandis nuntiavit. Itaque a serenissima Romanorum etc. regia maiestate liberaliter condonatus, videlicet catena aurea quingentorum ducatorum ponderis ac trecentis ducatis in pecunia numerata denique pensione annua ducentorum florenorum ad vitam duratura praeter vestes purpureas et alias sericas.
Die X-ma Octobris per postas recessit ex Vienna iturus ad caesaream maiestatem. Ego ob Griti adventum cogor hic subsistere, spero tamen dominum Cornelium ad me brevi rediturum. Quod an ita futurum sit vel ne, intellegam ex primis litteris caesareae maiestatis, tum Dominationi Tuae Reverendissimae indicabo. De novitatibus ex Dania gratias habeo plurimas. Iussu Dominationis Tuae Reverendissimae litteras ad Cornelium datas aperui et legi, postea meo sigillo obseravi et fideliter mittam illas atque alias ad Ulricum Ehinger destinatas. Hic die 8 Octobris ex Augusta recessit versus Hispaniam.
Ego ex Dania aliquando litteras accipio, nihil tamen audio, quod episcopi regni taliter afficiantur principe Orangiae, quod illum in regem eligere decreverint. Utinam Deus omnium rerum director Danis tam bene vellet et eorum cordibus gratiam infunderet, quo tam dignum principem regno praeficerent.
Altera filia regis Christierni, Christina nomine, secundogenita, nupta est Mediolani duci. Dominus de Praet ob id venit in Flandriam, ut illam de mense Februarii abducat eamque suo marito consignet.
Cui autem altera, videlicet primogenita seu potius natu maior Dorothea nubetur, adhuc nos nihil certi hic habemus neque verbum quidem audivimus de principe Orangiae. Utcumque sit, fiat, quoddam bonum visum est in oculis Domini.
Proceres regni Daniae de mense Septembris praeterito miserunt suos oratores ad serenissimam dominam Mariam Hungariae etc. reginam pro pace impetranda et confirmanda cum caesarea maiestate, quam obtinuerunt dignis etiam condicionibus pro utraque parte. Similiter Christiernus dux Holsatiae, filius quondam Frederici ducis, suo et fratrum suorum nominibus fecit; qui satis aequis condicionibus caesari addictus et pensionarius suae maiestatis effectus est. Eo modo Lubicenses relicti sunt soli in bello. Quid futuro vere sequetur, tempora docebunt et rei exitus. Ego mallem rem illam bonis et aequis mediis ad tranquillitatem transigi, quam extremo belli periculo, quamquam Hollandi, iam accensi in Lubecenses, multa milia pro bello incepto continuando offerunt. Ornarunt classem XXI navibus et admiraldus classis est nobilis quidam et aulicus domini de Beveres, Mekeren nomine, qui annis elapsis in bello contra Gallos satis strenue se gessit. Existimo illum Dominationi Tuae Reverendissimae notissimum fore. Militibus autem praeest dominus Cristophorus comes de Oldemborch.
Sanctissimus dominus noster papa die nona recessit ex urbe Roma iturus Marsiliam in regno Franciae, ubi iam dudum a Gallorum rege exspectabatur. Abduxit secum neptem suam ex Laurentio de Medicis prognatam, quam nupsit secundo genito filio regis Franciae, duci Aureliano.
Sanctitas sua pollicetur multa et magna se pro communi pace Reipublicae Christianae facturam. Multi sunt Thomae fidei. Ego, quid sentiam, nescio, quam quod de sanctissimo optima speranda sunt (si nomen conveniat rei) et Deum continuo invocandum censeo et rogandum, quo suam gratiam impartiri et corda omnium principum, praesertim regum christianorum, ad se trahere et unire dignetur. Alioquin timendum erit, ne tota Respublica Christiana maximo rerum omnium periculo illabatur.
Advecta sunt hic nova ante dies quattuor marchionem Guaste cum Hispanis militibus, qui ex Corone redierint, urbem Romam intravisse, absque tamen tumultu et alicuius incommodo. Item quod Anchonitani cives, qui anno superiore a pontifice solita libertate privati et illius imperio immediate subiecti facti sunt, saevierint in praefectos eis a pontifice destinatos erectoque vexillo et armis sive insignibus caesareis clamitarint: Liberta, liberta, Carolo, Carolo, imperio, imperio; de his litterae huc missae sunt. Regia tamen maiestas dicit se nihil certi habere. Nihilominus rumor ex multis partibus et a diversis provinciis et personis in dies augetur. Ob id nolui haec pro re certa scripsisse. Cum primum tamen rei certitudinem accepero, Dominationem Tuam Reverendissimam per meas litteras admonebo.
Magnificus dominus comes Nogarollus rectissime valet. Quem crastina luce ad prandium invitabo et iniunctum mihi negotium fideliter exsequar.
Dominus Hieronimus Laski ex Constantinopoli rediit, post cuius reditum, nescio, quid inter ip{i}sum et Ioannem comitem Scepusiensem, quem vayvodam vocant, alii regem, interciderit. Non satis bene conveniunt. Unde idem Hieronimus cum indignatione dimisit vayvodam ac cum regiis tractare incepit.
Serenissima Romanorum etc. regia maiestas statuit die Iovis proxima hinc abire versus Pragam et subsequor continuo aulam. Quae veriora de his et aliis occurrunt, et rescribere liceat, Dominationi Tuae Reverendissimae perscribam. Quam scio pro innata prudentia ac summo illius in me amore omnia etiam inconsiderate et inepte scripta in meliorem partem interpretaturam, cuique me tamquam patri honorandissimo ex toto corde et affectuosissime commendo.
Ex Vienna, die XV mensis Novembris anno Domini XVC XXXIII.
Eiusdem Reverendissimae Dominationis Tuae servitor Ioannes electus archiepiscopus Lundensis etc.
Postscript:
Hac nocte sanctissimi domini nostri papae nuntius apud serenissimum Romanorum etc. regem mihi indicari fecit, qualiter ex Marsilia receperit litteras sanctissimum dominum nostrum intrasse Marsiliam die XIa Octobris et maxima sollemnitate et pompa a Francorum rege exceptum. Quodque de novitatibus urbis et Anconae nihil sit. Nescio tamen, quid credendum sit. Ego veritate comperta Dominationem Tuam Reverendissimam faciam certiorem. Cui me iterum atque iterum ex animo commendo.
Datum ut supra.
Idem servitor Ioannes Lundensis.