Litteris Reverendissimae Dominationis Vestrae proximis ad magnificum dominum ⌊palatinum paper damaged⌈[um]um paper damaged⌉ Pomeraniae⌋ datis, ne quid illum ceterosque dominos moraretur, meas quoque addidi litteras paper damaged⌈[s]s paper damaged⌉ sententiam meam explicantes, quae qualis sit, ex adiuncta praesentibus copia Reverendissima Dominatio Vestra accipiet.
cf. Pl. Capt. III, 84 inter sacrum saxumque sto ⌊Versamur certe inter saxum et sacrumcf. Pl. Capt. III, 84 inter sacrum saxumque sto ⌋. Sed levabit nos ipsa impossibilitas et facultatis inopia nec visum est nos decere, ut petamus alienae causae dilationem, quam paper damaged⌈[m]m paper damaged⌉, ut reor, ne ipsi quidem, quorum interest, petere audebunt, nec si peterent, impetrabunt. Est praeterea actionis natura talis, ut dubitem, an nobis ecclesiasticis liceat iudicio illo interfuturis potestatem nostram dare, nedum ipsi interesse. Videbatur igitur negotio hoc nostro accommodatius, ut ea modo sub generalitate peterentur, quibus privilegiorum nostrorum paper damaged⌈[um]um paper damaged⌉ servetur integritas. Reverendissima Dominatio Vestra non meum iudicium, quod fallere potest, sed ceterorum con paper damaged⌈[n]n paper damaged⌉sentientia vota sequetur. Ea, quae ad me dabuntur, evestigio mittam. Optime valeat Reverendissima Dominatio Vestra meque benevolentia sua ut prosequatur, opto.