List #3491
Jan Benedyktowicz SOLFA do Ioannes DANTISCUSCracow (Kraków), 1530-09-06
odebrano Augsburg, [1530]-09-26 Rękopiśmienne podstawy źródłowe:
Pomocnicze podstawy źródłowe:
Publikacje:
|
Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
Reverendissimo in Christo patri et domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo Culmensi, regio oratori, domino gratiosissimo et colendissimo
Reverendissime domine, fautor et carissime et observande.
Quod mihi culmina honoris pontificii favet brevi futura, facit equidem, quod animus erga me sincerus suadet. Verum ego nil minus, quam hoc, opto, contentus iam sorte mea, praesertim in his turbis et temporibus atris, quibus quieti magis, quam distractionibus studeo. Deus autem omnium maximus tribuat hoc oneris illis, qui haec ambiunt cum rei publicae utilitate.
Habet reverendissimum Cracoviensem episcopum et dominum Severinum, qui et fortunis Reverendissimae Paternitatis Vestrae favent plurimum cupiuntque tandem eius felicem reditum ad nos. At interim, quod Carolus imperator in Germania res Christianitatis agit, non poterit revocari, quando etiam, ut reverendissimus asserit, et commodius et facilius negotia sua pontificia ibidem terminabit et sacra illa consequetur. Quare rogo, pareat suis maiestatibus hoc in tempore, donec res Christianae bono fine terminentur, quod dii faxint. Moneo tamen et parochias suas, praesertim Columbam, reservet, habet namque fratres, habet affines. Critius enim Plocensem episcopatum assecutus reservaverat praeposituram Sancti Floriani, quam nunc resignat, ipsi Gamrath pro praepositura Sancti Michaël Plocensi et Varsoviensi canonicatu. Faciat tamen, ut voluerit. Dominus Borek nulla non die rapit ecclesias vel beneficiola e manibus aliorum. Valeat faustiter et suorum amicorum sit memor. Suae maiestates sanae sunt.
6 Septembris 1530.
Eiusdem Reverendissimae Paternitatis Vestrae Ioannes Benedicti regius doctor deditissimus