Legit
s(acra) or s(erenissima)⌈s(acra)s(acra) or s(erenissima)⌉
⌊maiestas regia⌋ et equidem libenter semotis arbitris ⌊⌋ Vestrae Reverendissimae Dominationis, quibus quid responderit, ex s(acrae) or s(erenissimae)⌈s(acrae)s(acrae) or s(erenissimae)⌉ maiestatis suae ⌊⌋ plenius cognoscet. Mihi vero non videtur, quod huiuscemodi litterae servandae essent. Concerpam omnes vel igni tradam, quamquam non admodum multae sint. Idem et Paternitati Vestrae faciendum censerem, praesertim de his, quae aliquid secreti continerent, ne odium et invidiam pararent praeter necessitatem. De negotio domini ⌊Ioannis a Baizen⌋ castellani Elbingensis, iterum s(acra) or s(erenissima)⌈s(acra)s(acra) or s(erenissima)⌉ ⌊maiestas regia⌋ scripsit s(acris) or s(erenissimis)⌈s(acris)s(acris) or s(erenissimis)⌉ ⌊parentibus⌋ suis et reverendissimo domino ⌊episcopo Cracoviensi⌋. Faxit Deus, ut felicius, quam antea ter scripsimus. Nihil autem ad ultimum, quam metamorphosim quandam insperatam rettulimus. Sed ⌊comitia Regni⌋, ita ut certo significatum est, mature celebrari debent, priusquam dominus ⌊Bazinski⌋ possessionem sit dimissurus. Et ⌊comitiis⌋ ⌊princeps⌋ noster ita, ut omnino speramus, intererit, ibi pro domino ⌊Bazinski⌋ aliquid curari poterit. Si tamen cum litteris ad ⌊principes⌋ se conferre nunc voluerit, arbitrio suo stabit.
Commendo me in gratiam Vestrae Reverendissimae Dominationis.