List #2339
Samuel MACIEJOWSKI do Ioannes DANTISCUSVilnius, 1540-09-03
odebrano Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1540-09-12 Rękopiśmienne podstawy źródłowe:
|
Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine observatissime.
Commendatis obsequiis meis.
Quos mihi Reverendissima Dominatio Vestra commendavit, eorum rationes curae mihi fuerunt fecique, ut intelligerent commendationem Reverendissimae Dominationis Vestrae non parvo sibi usui apud me fuisse.
Ingens nunc est negotiorum moles, itaque nondum ea confeci, quae postulavit Reverendissima Dominatio Vestra, cumque nimium festinaret nuntius hic, nolui tamen absque responso illum dimittere. Satis nunc eorum est, qui perferre possint ad Reverendissimam Dominationem Vestram litteras. Interim curabo, ut mandata dentur ad
Opto Reverendissimam Dominationem Vestram diu esse incolumem et felicem. Cuius me favori benevolentiaeque commendo.
Vestrae Reverendissimae Dominationis servitor