BCz, 243, p. 187
Reverendissime domine et domine, cum servitiorum meorum humillima exhibitione salutem a Deo in dies exopto.
Ut pro festo Purificationis Mariae elapso secundum mandatum Reverendissimae Paternitatis Vestrae debitis solutis et quantum pecuniarum ad spectabilem dominum ⌊Georgium Hegel⌋ reposuerim, nunc vero residuum pecuniarum annorum singulorum praeteritorum summa summarum noningenta et XI florenos ad eundem mercatorem misisse et reposuisse profiteor. Ex curia vendidi pro XI florenis frumentorum cum una bove, remansit unus acervus siliginis pro anno isto. Etiam equi domini Nipschycz quattuor per dominum Bernhardum in curiam Reverendissimae Paternitatis Vestrae introducti{s} a festo Purificationis Mariae usque ad festum Ioannis LX coretos avenae praeter faenum et aliis impensis consumpserunt. Anno vero illius nondum summa pecuniarum pro decimis iusta ratio sciatur, nondum per me acervi frumentorum venditi ms. ae(!)
⌈ii ms. ae(!)
⌉ sunt, ideo quod in levi foro apud nostrates habentur. In curia Reverendissimae Paternitatis Vestrae hoc anno duodecim acervi frumentorum, quos spero in adventum felicem Reverendissimae Paternitatis Vestrae Deo dante conservaturum aut per litteras mihi scitum dare Reverendissima Paternitas Vestra dignetur, quid mihi quod superabundaverit curiae victui sit faciundum. Etiam dominus Andreas Tanczynszky hoc anno rapuit violenter decimam in Osschyn XXX marcarum valore nullo contracto facto more annorum praeteritorum. Scripsi ad dominum ⌊doctorem Boregk⌋ et ad dominum Fabianum Voynafsky, ut querelam ponerent contra eundem ante reginalem maiestatem. Misit dominus ⌊doctor Boregk⌋ paucis ante diebus unas litteras, quibus me hortatur consulendo, ut obticerem illius violentiam donec Reverendissima Paternitas Vestra adveniret. Tandem me commendo Reverendissimae Paternitati Vestrae tamquam patri meo gratioso, confido non immemor erit Reverendissima Paternitas Vestra servi sui.
Datum in ⌊Golumbyae⌋, Dominica proxima post festum sancti Francisci anno Domini 1531.
Reverendissimae Paternitatis Vestrae perpetuus ⌊servus⌋
Postscript:
In curia pecora IX morierunt, remanserunt XX sues, porci LX, remansit porcellus.