List #662
Ioannes CAMPENSIS (Jan van CAMPEN) do Ioannes DANTISCUSLeuven (Lovanium), 1531-07-25
Rękopiśmienne podstawy źródłowe:
Publikacje:
|
Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
Reverendissimo et modis omnibus ornatissimo domino Ioanni Dantisco episcopo Culmensi, serenissimi Poloniae regis Oratori, domino suo Bruxellae
Salutem plurimam.
Venissem ipse ante dies tres, quemadmodum pollicitus fueram, sed pudebat venire vacuum. Coeptus fuit excudi Ecclesiastes, verum perficere non audet hic magnificus R[u]gerius Reschius, professor Latinus, metuit enim, ne post abitum tuum vexetur ab iis, qui fisci rem curant et cogatur quadringentos pendere Caroleos. Venit isthuc, ut impetret privilegium quoddam generale per quosdam e familia legati apostolici. Quare, si forte poposcerit abs te Psalmos illos, quos habes, ut eos ostendat legato, ne, quaeso, nega illi, recipies enim brevissime. Vocor crebris litteris in Galliam, sed valde cuperem interesse comitiis futuris in Germania. Veniam, spero, die Sabbati et latius tecum colloquar. Scribe, quas orationes velis tibi verti ex Hebraeo. Oratio Manassae regis non habetur apud Hebraeos. Vale, praesul cordatissime.
Lovanii, 25 Iulii 1531.
Tuus modis omnibus Iohannes Campensis
Postscript:
Mitto adhuc paucos quosdam Psalmos, quos nuper hic imprudens reliqueram. Cuperem scire, si fieri posset, an adhuc diu sis Bruxellae mansurus.