⌊⌋ Reverendissimae Dominationis Vestrae, quibus dignata est proximis meis litteris respondere, ex ⌊Lubovia⌋ 1533-03-10⌊X huius1533-03-10⌋ datas, recepi et ago Reverendissimae Dominationi Vestrae gratias, quando non cessat tam pro religione quam etiam patriae ac regni commodis vigilare. Si quid habet Reverendissima Dominatio Vestra novi in ea re superinscribed⌈rere superinscribed⌉, quod Reverendissima Dominatio Vestra me scire velit, dignabitur communicare. Nam hac septimana constitui famulum meum hinc in Livoniam ablegare.
Ad litteras meas ⌊Gdani⌋ datas Reverendissima Dominatio Vestra nihil respondit et maxime de Reverendissimae Dominationis Vestrae ⌊huc⌋ adventu ac si quid Reverendissima Dominatio Vestra egerit ad vocandum reverendissimum dominum ⌊Iohannem episcopum Tarbatensem⌋ ad praesentiam ⌊caesareae aut regis Ferdinandi maiestatis⌋, sicuti Reverendissimam Dominationem Vestram ⌊Marienburgi⌋ rogavi.
Audio Reverendissimam Dominationem Vestram nunc esse pro sacris ordinibus apud reverendissimum ⌊dominum Warmiensem⌋. Deus faciat, ut sit Reverendissimae Dominationi Vestrae id undique felicissimum atque ad salutem. Non peto, Reverendissima Dominatio Vestra faciet, uti in Reden cum magnifico domino palatino Culmensi etc. Est quaedam causa super praetenso matrimonio cuiusdam honestae viduae Barbarae Lutenbergsche per adversarium appellatione ad reverendissimum dominum Wladislaviensem ab ipso officiali Gdanensi devoluta et quando ea causa mihi quam maxime commendata exsistat et certe scio, quantum Reverendissima Dominatio Vestra apud reverendissimum dominum Wladislaviensem me iuvare potest, ideo Reverendissimam Dominationem Vestram oro et obsecro, ut litteras ad reverendissimum dominum Wladislaviensem in favorem dictae Barbarae cum praesenti nuntio dare causamque totam et maxime pro expeditione ac iustitia assequenda q paper damaged⌈[q]q paper damaged⌉uantocius fieri potest, ne paupercula, maritali solatio destituta longo tempore, alio marito cum rerum suarum
AAWO, AB, D. 4, f. 88v
magno dispendio defraudetur, commendare diligenter dignetur hidden by binding⌈[netur]netur hidden by binding⌉. Qua in re Reverendissima Dominatio Vestra Deo rem acceptam ac ipsi ms. ae(!)
⌈ii ms. ae(!)
⌉ feminae hidden by binding⌈[nae]nae hidden by binding⌉ necessariam ac mihi gratissimam faciet. De me Reverendissimae Dominationi Vestrae nihil promittere possum, quando ex manu atque hidden by binding⌈[ue]ue hidden by binding⌉ nutu Reverendissimae Dominationis Vestrae totus libenter vivo. Valeat Reverendissima Dominatio hidden by binding⌈[Dominatio]Dominatio hidden by binding⌉ Vestra felicissime.