List #3552
Łukasz GÓRKA do Ioannes DANTISCUSPiotrków, 1533-01-18
odebrano 1533-01-24 Rękopiśmienne podstawy źródłowe:
Publikacje:
|
Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
Reverendissimo in Christo patri et domino, domino
Reverendissime in Christo pater et domine, domine amice colendissime.
Salutem et felicitatem.
Inter praecipua, quae mihi ad ista Regni comitia venturo in animum incurrerant, hoc fuit non mediocris desiderii, ut Reverendissimam Vestram Dominationem ex illa longa absentia reducem coram intueri, alloqui, ex alloquiisque miscere communis amicitiae officia daretur facultas. Verum tamen ex quo ob consilium, ex necessariis causis animo firmatum, non fuit Vestrae Reverendissimae Dominationi integra facultas veniendi huc, cogor et ipse illud animi mei desiderium in aliam occasionem differre et eius absentiam praesenti memoria utcumque pensare. Quod vero mihi animi sui propensionem tantopere declarare voluit, ago ei summas gratias et amplector tam benevolentem eius animum, cui vicissim me, quantus quantus sum, addico et testor nihil tam carum apud me esse, quod non infra eius apud me amicitiam et existimationem longe sit positum, cuius benevolentiae me commendo cupioque felicem esse et diu multumque valere.
Vestrae Reverendissimae Paternitatis totus ad mandata